LA DESCRIPTION DE LA TERRE - LIVRE I

La Description de la Terre (De Chorographia) de Pomponius Mela - Livre I

DE CHOROGRAPHIADESCRIPTION DE LA TERRE
LIBER PRIMVS

[1] Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime capax - constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna materia - uerum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae attendentium absoluat.

[2] Dicam autem alias plura et exactius, nunc ut quaeque erunt clarissima et strictim. Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. Id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.

[3] Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. Partibus differt ; unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens uel occasus, qua decurrit meridies, ab aduersa parte septentrio.

[4] Huius medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera quae hemisphaeria nominant ab oriente diuisa ad occasum zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas ; reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, uerum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus, huius dicendus est.

[5] Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit ; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur.

[6] Hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens terras aperit atque intrat. Tum longe lateque diffusum abigit uaste cedentia litora, iisdemque ex diuerso prope coeuntibus adeo in artum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus sed modice admodum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno et paludi ceterum exiguo ore coniungitur. Id omne qua uenit quaque dispergitur uno uocabulo Nostrum mare dicitur.

[7] Angustias introitumque uenientis nos fretum, Graeci porthmon appellant. Qua diffunditur alia aliis locis cognomina acceptat. ubi primum se artat, Hellespontus uocatur, Propontis ubi expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus ipsa Maeotis.

[8] Hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes uniuersa diuiditur. Tanais a septentrione ad meridiem uergens in mediam fere Maeotida defluit ; et ex diuerso Nilus in pelagus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam uocamus, ab altero Europen : ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. ultra quicquid est, Asia est.

[9] Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa ingenti ac perpetua fronte uersa ad orientem tantum ibi se in latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus inmissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit ; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit tam lata quam fuerat. Dein cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia deuenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain.

[10] Ora eius cum alueo Nili amnis ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit ; dein fit uenienti obuiam, et primum se ingenti ambitu incuruat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit ; ab eo iterum obliqua ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curua, aditum Maeotidos transuerso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque conplexa fit ripa qua Tanais est.

[11] In ea primos hominum ab oriente accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi ultima : ambo late patentes neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis gentibus occupant. Spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.

[12] IIndis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum Persicum. Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his quod in Africam restat Aethiopum est. Illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt. Vltra Amazones ultraque eas Hyperborei esse memorantur. Interiora terrarum multae variaeque gentes habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharumque deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi, Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. Rursus ex his quae meridiem spectant eaedemque gentes interiora litora tenent usque ad sinum Persicum. Super hunc sunt Parthi et Assyrii, super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii. Ripis Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. Deinde Arabia angusta fronte sequentia litora adtingit. Ab ea usque ad flexum illum quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. Circa Pontum aliquot populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. Ad lacum Maeotici, ad Tanain Sauromatae.

[13] Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum oceanum. Ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo uerum et similis est.

[14] Inde ad fretum nunc uaste retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in altum magnis frontibus euehit. Extra fretum ad occidentem inaequalis admodum praecipue media procurrit ; ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est.

[15] Mare quod primo sinu accipit aegaeum dicitur ; quod sequenti in ore Ionium, Hadriaticum interius ; quod ultimo nos Tuscum [quem] Grai Tyrrhenicum perhibent.

[16] Gentium prima est Scythia, alia quam dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in aegaei partem pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. Tum Graecia prominet, aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat. Inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. In Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania.

[17] Haec in occidentem diuque etiam ad septentrionem diuersis frontibus uergit. Deinde rursus Gallia est longe et a nostris litoribus hucusque permissa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam.

[18] Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, breuior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluuium adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga exsurgens pergit incurua ad occasum, fastigatque se molliter ; et ideo ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est.

[19] Quantum incolitur eximie fertilis, uerum quod pleraque eius inculta et aut harenis sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut infestantur multo ac malefico genere animalium, uasta est magis quam frequens. Mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie aethiopicum, ab occidente Atlanticum dicimus. In ea parte quae Libyco adiacet proxima Nilo prouincia quam Cyrenas uocant ; dein cui totius regionis uocabulo cognomen inditum est Africa. Cetera Numidae et Mauri tenent, sed Mauri in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae sunt et Pharusii usque ad aethiopas. Hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident.

[20] At super ea quae Libyco mari adluuntur Libyes aegyptii sunt et Leucoaethiopes et natio frequens multiplexque Gaetuli. Deinde late uacat regio perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. Intra, si credere libet, uix iam homines magisque semiferi aegipanes et Blemyes et Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim uagi habent potius terras quam habitant.

[21] Haec summa nostri orbis, hae maximae partes, hae formae gentesque partium. Nunc exactius oras situsque dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt ; deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus ; donec cursus incepti operis, intra extraque circumuectus orbem, illuc unde coeperit redeat.

[22] Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente contingeret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeua Hispania, Mauretania dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. Eius orae finis Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelusiam, Afri aliter sed idem significante uocabulo appellant. In eo est specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum peruetus et ab Antaeo, ut ferunt, conditum. Exstat rei signum parma elephantino tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis, quam locorum accolae ab illo gestatam pro uero habent traduntque et inde eximie colunt.

[23] Deinde est mons praealtus, ei quem ex aduerso Hispania adtollit obiectus : hunc Abilam, illum Calpen uocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. Hic iam mare latius funditur, submotasque uastius terras magno impetu inflectit. ceterum regio ignobilis et uix quicquam inlustre sortita paruis oppidis habitatur, parua flumina emittit, solo quam uiris melior et segnitia gentis obscura.

[24] Ex his tamen quae commemorare non piget montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada fluuius, et Rusigada et Siga paruae urbes, et portus cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque.

[25] Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem quam Mauretania angustior est, uerum et culta magis et ditior. urbium quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea uocitatur inlustris.

[26] Citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale fluuius. ultra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri nullum rerum famaeue dispendium est.

[27] Interius et longe satis a litore, si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearumque fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque uestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse inuenirique narrantur.

[28] Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum proprie nomen Africae usurpat. In ea sunt oppida Hippo Regius et Rusiccade et Thabraca.

[29] Dein tria promunturia Candidum, Apollinis, Mercurii, uaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hipponensem uocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius adpositum est. In altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bagrada ; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae, illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Hadrumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim adiacent ut inter ignobilia celeberrimae.

[30] Syrtis sinus est centum fere milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit ; uerum inportuosus atque atrox et ob uadorum frequentium breuia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus.

[31] Super hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Mineruae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae ; faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris uirginum inter se decertantium celebrant.

[32] Vltra est oea oppidum et Cinyps fluuius per uberrima arua decidens, tum Leptis altera et Syrtis nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit quaque flexum agit amplior. Eius promunturium est Borion, ab eoque incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta, et id promunturium est, inportuoso litore pertinet.

[33] Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis amborum cladibus gestum, postquam in eo quod conuenerat non manebatur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset popularibus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se uiuos obrui pertulerunt.

[34] Inde ad Catabathmon Cyrenaica prouincia est, in eaque sunt Hammonis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes quaedam austro sacra. Haec cum hominum manu attingitur, ille inmodicus exsurgit harenasque quasi maria agens sic saeuit ut fluctibus. Fons media nocte feruet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget, sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit ita caldior rursus cum est media perferuet.

[35] In litore promunturia sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene. Catabathmos uallis deuexa in aegyptum finit Africam.

[36] Orae sic habitantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt et cultu deum quos patrios seruant ac patrio more uenerantur. Proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia sunt quae mapalia appellantur. uictus asper et munditiis carens. Primores sagis uelantur, uulgus bestiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulaeque capiuntur. uasa ligno fiunt aut cortice. Potus est lac sucusque bacarum. Cibus est caro plurimum ferina : nam gregibus, quia id solum opimum est, quod potest parcitur.

[37] Interiores incultius etiam secuntur uagi pecora, utque a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria sua promouent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. Quamquam in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnatique sunt nusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse memorantur Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent, non uescuntur animalibus, neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus uisere datur.

[38] Trogodytae nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus.

[39] Apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliqua ceruice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor est. Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnoscunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut oracula consulunt, precatique quae uolunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia. Feminis eorum sollemne est nocte qua nubunt omnium stupro patere qui cum munere aduenerint, et tum cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia insignis est. Nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari ; nec uitare sciunt tela nec iacere, ideoque obuios fugiunt, neque aliorum quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur.

[40] Blemyis capita absunt, uultus in pectore est. Satyris praeter effigiem nihil humani. aegipanum quae celebratur ea forma est. Haec de Africa.

[41] Asiae prima pars aegyptus inter Catabathmon et Arabas ; ab hoc litore penitus immissa donec aethiopiam dorso contingat ad meridiem refugit. Terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus.

[42] Hic ex desertis Africae missus nec statim nauigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saeuusque descendit, circa Meroen late patentem insulam in aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. ubi rursus coit ibi nomen hoc capit.

[43] Inde partim asper partim nauigia patiens in immanem lacum deuenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem aegyptiam atrox adhuc feruensque decurrit. Tum demum placidior et iam bene nauigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterumque diuisus ad Delta et ad Melyn it per omnem aegyptum uagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis tamen grandis euoluitur.

[44] Non pererrat autem tantum eam sed aestiuo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque uastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo uitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod ubi sedauit diluuia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam formata ex parte adhuc terrena uisuntur.

[45] Crescit porro, siue quod solutae magnis aestibus niues ex inmanibus aethiopiae iugis largius quam ripis accipi queant defluunt, siue quod sol hieme terris propior et ob id fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenissimus surgere, siue quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant, aut uenienti obuiae aduerso spiritu cursum descendentis impediunt, aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt ; fitque maior uel quod nihil ex semet amittit, uel quod plus quam solet accipit, uel quod minus quam debet emittit.

[46] Quod si est alter orbis suntque oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a uero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alueo penetrauerit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere quod tum hiemps sit unde oritur.

[47] Alia quoque in his terris mira sunt. In quodam lacu Chemmis insula lucos siluasque et Apollinis grande sustinens templum natat, et quocumque uenti agunt pellitur. Pyramides tricenum pedum lapidibus exstructae, quarum maxima, tres namque sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem in altitudinem erigitur. Moeris, aliquando campus nunc lacus uiginti milia passuum in circuitum patens, altior quam ad nauigandum magnis onustisque nauibus satis est.

[48] Psammetichi opus labyrinthus, domos mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exstructus ac tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles uias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu et saepe reuocatis porticibus ancipites : quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum processerat, magno et explicabili tamen errore perplexus est. Cultores regionum multo aliter a ceteris agunt. Mortuos fimo obliti plangunt : nec cremare aut fodere fas putant, uerum arte medicatos intra penetralia conlocant. Suis litteris peruerse utuntur. Lutum inter manus, farinam calcibus subigunt. Forum ac negotia feminae, uiri pensa ac domus curant ; onera illae umeris, hi capitibus accipiunt ; parentes cum egent, illis [mulieribus scilicet] necesse est, his liberum est alere. Cibos palam et extra tecta sua capiunt, obscena intimis aedium reddunt.

[49] Colunt effigies multorum animalium atque ipsa magis animalia, sed alia alii : adeo ut quaedam eorum etiam per inprudentiam interemisse capitale sit, et ubi morbo aut forte extincta sint sepelire ac lugere sollemne sit. Apis populorum omnium numen est : bos niger certis maculis insignis et cauda linguaque dissimilis aliorum. Raro nascitur nec coitu pecudis, ut aiunt, sed diuinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti maxime festus est.

[50] Ipsi uetustissimi ut praedicant hominum trecentos et triginta reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis annalibus referunt mandatumque litteris seruant, dum aegyptii sunt, quater cursus suos uertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc oritur.

[51] uiginti urbium Amasi regnante habitarunt et nunc multas habitant. Earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene, Bubastis, Elephantine Thebae utique ut Homero dictum est centum portas siue ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim principum domos, solitasque singulas ubi negotium exegerat dena armatorum milia effundere ; in litore Alexandria Africae contermina, Pelusium Arabiae. Ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Sebennyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum Nili ostia.

[52] Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta et ditior ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua in altum abit adeo edita, ut ex summo uertice a quarta uigilia ortum solis ostendat.

[53] Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque nuncupata nominibus : nam et Coele dicitur et Mesopotamia et Damascene et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Co Sophene.

[54] Hic Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice ; et ubi se Ciliciae committit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis tenuit longe potentissima. Operibus certe eius insignia multa sunt ; duo maxime excellunt ; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi.

[55] Ceterum in Palaestina est ingens et munita admodum Gaza : sic Persae aerarium uocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis aegyptum peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. Est non minor Ascalon ; est Iope ante diluuium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo accolae adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei ueteres quaedam arae cum religione plurima retinent : quin etiam rei celebratae carminibus ac fabulis, seruataeque a Perseo Andromedae clarum uestigium marinae beluae ossa immania ostentant.

[56] Phoenicen inlustrauere Phoenices, sollers hominum genus et ad belli pacisque munia eximium : litteras et litterarum operas aliasque etiam artes, maria nauibus adire, classe confligere, inperitare gentibus, regnum proeliumque conmenti.

[57] In ea est [et] Tyros aliquando insula, nunc adnexa terris [...] , quod ab inpugnante quondam Alexandro iacta opera. uici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima.

[58] Ab ea ad promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys : ultra tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia ; locus ex numero Tripolis dicitur.

[59] Tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. Inde iam non obliqua pelago sed aduersa adiacens Asia grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. Populi dites circumsident ; situs efficit : quia regio fertilis crebris et nauigabilibus alueis fluminum peruia diuersas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet.

[60] In eo prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnesque qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes ; tum mons Amanus et ab eo statim Myriandros et Cilices.

[61] At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re sinus Issicus dicitur. Procul inde Hammodes promunturium inter Pyramum Cydnumque fluuios iacet. Pyramus Isso propior Mallon praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit.

[62] Deinde urbs est olim a Rhodiis Argiuisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc Pompeiopolis tunc Soloe. Iuxta in paruo tumulo Arati poetae monimentum ideo referendum, quia - ignotum quam ob causam - iacta in id saxa dissiliunt. Non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti adnexum.

[63] Supra specus est nomine Corycius singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. Grandi namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum cliuo satis arduum ex summo statim uertice aperit. Tunc alte demissus et quantum demittitur amplior uiret lucis pendentibus undique, et totum se nemoroso laterum orbe conplectitur : adeo mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari durauere non satiet.

[64] Vnus in eum descensus est angustus asper quingentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca siluae quiddam agreste resonantis, riuis hinc atque illinc fluitantibus. ubi ad ima peruentum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. Terret ingredientes sonitu cymbalorum diuinitus et magno fragore crepitantium.

[65] Deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. Ibi ingens amnis ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum impetum breui alueo traxit, iterum demersus absconditur. Intra spatium est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum.

[66] Totus autem augustus et uere sacer, habitarique a diis et dignus et creditus, nihil non uenerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat.

[67] Alius ultra est quem Typhoneum uocant, ore angusto et multum, ut experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque umquam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus.

[68] Duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae ; sed Celenderis Sarpedoni propior.

[69] In Pamphylia est Melas nauigabilis fluuius, oppidum Sida et alter fluuius Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis aduersus Phoenicas et Persas naualis pugna atque uictoria fuit. Mare quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argiui condiderant, possedere finitimi.

[70] Deinde alii duo ualidissimi Cestros et Cataractes : Cestros nauigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus. Inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam uocant templum. Trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae.

[71] Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque, ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promunturio grandem sinum claudit.

[72] Taurus ipse ab Eois litoribus exsurgens uaste satis attollitur, dein dextro latere ad septentrionem, sinistro ad meridiem uersus it in occidentem rectus et perpetuo iugo, magnarumque gentium qua dorsum agit terminus, ubi terras diremit, exit in pelagus. Idem autem et totus, ut dictus est, dicitur, etiam qua spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et Propanisus, tum Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria contingit Taurus iterum.

[73] Post eius promunturium flumen est Limyra et eodem nomine ciuitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram non inlustria. Illam nobilem facit delubrum Apollinis quondam opibus et oraculi fide Delphico simile. ultra est Xanthus flumen et Xanthos oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs Telmesos.

[74] Caria sequitur. Habitant incertae originis. Alii indigenas, sunt qui Pelasgos, quidam Cretas existimant. Genus usque eo quondam armorum pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. Hic castella sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum Calbim amnem Caunus oppidum ualetudine habitantium infame.

[75] Inde ad Halicarnasson haec iacent : Rhodiorum aliquot coloniae, portus duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus, tum tres ex ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius ; Thymniae promunturium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubasius Cyrnon. Tum Cnidus in cornu paene insulae, interque eam et Ceramicum sinum in recessu posita Euthana. Halicarnassos Argiuorum colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae opus. Trans Halicarnasson illa sunt : litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda, Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. In Iasio est Bargylos.

[76] Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum a Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum olim Branchidae, nunc Didymei ; Miletum, urbem quondam Ioniae totius belli pacisque artibus principem, patriam Thaletis astrologi et Timothei musici et Anaximandri physici, aliorumque ciuium inclutis ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam uocant ; urbem Hippin, amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna, ut ferunt, adamati fabula nobilem.

[77] Dein rursus inflexa cingit urbem Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura conplectitur. Ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata quod eam communiter Iones colunt.

[78] Ibi a fugitiuis, ut aiunt, condita - nomen famae adnuit - Phygela. Ibi Ephesus et Dianae clarissimum templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur ; ibi Caystros amnis ; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto Tiresiae filia fugiens uictores Thebanorum Epigonos, et Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit.

[79] At promunturium quo sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum uocant efficit, angustisque ceruicibus reliqua extendit in latius, abit in paene insulae faciem. Super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga agunt confinio adnexae [mari] diuersis frontibus diuersa maria prospectant. in ipsa paene insula est Coryna. In sinu Smyrnaeo est Hermus amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima.

[80] Proxima regio, ex quo ab aeolis incoli coepit aeolis facta, ante Mysia, et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit. Primam urbium a Myrino conditore Myrinam uocant, sequentem Pelops statuit, uicto oenomao reuersus ex Graecia ; Cymen nominauit pulsis qui habitauerant dux Amazonum Cyme. Supra Caicus inter Elaean decurrit et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae clarissimum antistitem.

[81] Tum in promunturio est Cyna oppidum, quod praeteruectos sinus excipit non paruos sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. Is primo paruis urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena. Gremio interiore campus Thebe nomine ; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum.

[82] Duplex causa nominis iactatur. Alii Ascanium aeneae filium cum ibi regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his putant conditam quos ex Andro insula uis et seditio exegerat. Hi Antandrum quasi pro Andro, illi quasi pro uiro accipi uolunt. Sequens tractus tangit Gargara et Asson aeolorum colonias. Tum sinus alter Achaeon limen non longe ab Ilio litora incuruat, urbe bello excidioque clarissima. Hic Sigeum fuit oppidum, hic Achiuorum fuit bellantium statio. Huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama quam natura maiora flumina.

[83] Ipse mons, uetere diuarum certamine et iudicio Paridis memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris solet aspici ostentat. Namque ex summo uertice eius speculantibus paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et ut lux adpropinquat ita coire ac se coniungere uidentur, donec magis magisque collecti pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant.

[84] Ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus. Diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens et quanto decrescit eo clarior fugat nouissime noctem, et cum die iam sol factus attollitur.

[85] Extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria. Ab his fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus diuidens angusto Hellesponti freto litus obuium findit, facitque ut iterum terrae qua fluit latera sint.

[86] Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris commercio insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum tenderent responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere.

[87] Tum rursus fit apertius mare Propontis. In id Granicus effunditur, pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. Trans amnem sedet in ceruice paene insulae Cyzicum ; nomen Cyzicus indidit, quem a Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus. Post Placia et Scylace paruae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae uocant Mysius.

[88] Flumen Ryndacos in quae secuntur emittit. Circa angues nascuntur immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles, quod ubi in alueum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant, superuolantesque aues quamuis alte et perniciter ferantur absorbent. trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocauere Myrlea.

[89] Duo sunt inde modici sinus. Alter Cianos nomine Cion amplectitur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a Megarensibus conditam.

[90] Dein propiores terrae iterum iacent, exiturique in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque disterminat, Thracius, ut dictum est, Bosphorus. Ipsis in faucibus oppidum, in ore templum est : oppidi nomen Calchedon, auctor Archias Megarensium princeps, templi numen Iuppiter, conditor Iaso.

[91] Hic iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia sunt, huc atque illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia contra minus quam ad laeuam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis donec angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici arcus maxime incuruos. Breuis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non molli neque harenoso circumdatus litore, uicinus aquilonibus, et quia non profundus est fluctuosus atque feruens, olim ex colentium saeuo admodum ingenio Axenus, post commercio aliarum gentium mollitis aliquantum moribus dictus Euxinus.

[92] In eo primum Mariandyni urbem habitant ab Argiuo, ut ferunt, Hercule datam. Heraclea uocitatur, id famae fidem adicit. Iuxta specus est Acherusia ad manes, ut aiunt, peruius, atque inde [unde] extractum Cerberum existimant.

[93] Tum Tios oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlagonum ; quorum in litoribus paene mediis promunturium est Carambis, citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi filio posita Cytoros ; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit Armene.

[94] Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen, Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. Secundum Halyn urbs est Lycasto, ad Thermodonta campus. In eo fuit Themiscurum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium uocant.

[95] Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum est. ultra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus omne persignant, propatulo uescuntur, promisce concumbunt et palam, reges suffragio deligunt, uinculisque et artissima custodia tenent, atque ubi culpam praue quid imperando meruere, inedia diei totius adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis.

[96] Dein minus feri, uerum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri. Rarae urbes : Cerasunta et Trapezos maxime inlustres.

[97] Inde is locus est ubi finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu aduersi litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum. Hic sunt Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themistagora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula uetere pellis aureae nobilis.

[98] Hinc orti montes longo se iugo et donec Riphaeis coniungantur exporrigunt ; qui altera parte in Euxinum et Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obuersi, Cerauni dicuntur, idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis aliisue adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus.

[99] At in primo flexu iam curui litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse, et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni uox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. Reliqua eius ferae incultaeque gentes uasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica, sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et iam in confinio Maeotidis Sindones.

[100] In Heniochorum finibus Dioscorias a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum ab ipsis terrarum cultoribus condita est.

[101] Obliqua tunc regio et in latum modice patens inter Pontum Paludemque ad Bosphorum excurrit ; quam duobus alueis in lacum et in mare profluens Coracanda paene insulam reddit. Quattuor urbes ibi sunt Hermonassa, Cepoe, Phanagorea, et in ipso ore Cimmerium.

[102] Hac ingressos lacus accipit longe lateque diffusus, qua terras tangit incuruo circumdatus litore, qua mari propior est, nisi ubi aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem prope Ponto similis.

[103] Oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi Ixamatae. Apud eos easdem artes feminae quas uiri exercent, adeo ut ne militia quidem uacent. uiri pedibus merent sagittisque depugnant, illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis intercepere trahendo conficiunt. Nubunt tamen, uerum ut nubiles habeantur non in aetate modus est ; nisi quae hostem interemere uirgines manent.

[104] Ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, ut cum uicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem semper et sui similis incitatusque decurrat.

[105] Ripas eius Sauromatae et ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina. Primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem ligneam habitant. Iuxta Thyssagetae Turcaeque uastas siluas occupant alunturque uenando.

[106] Tum continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Aremphaeos usque permittitur. His iustissimi mores, nemora pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. Sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus uiolat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. ultra surgit mons Riphaeus ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum.

La Description de la Terre (De Chorographia) de Pomponius Mela [édition bilingue] La Description de la Terre - Livre II
Sources:
• L. Baudet (1843) - Géographie de Pomponius Mela, C. L. F. Planckoucke, éditeur, Paris, 224p.
• Julien Quiret pour l'Arbre Celtique