RIVAGES MARITIMES (ORA MARITIMA) DE R.-F. AVIÉNUS [ÉDITION BILINGUE]
Les Rivages maritimes (Ora Maritima) de Rufus Festus Avienus
Édition bilingue
Cette édition bilingue a été réalisée à partir la traduction publiée en 1843 par Eugène Despois & Édouard Saviot (libre de droits). Quelques modifications négligeables y ont été apportées. Aussi, pour en savoir plus sur ce texte antique et son auteur, vous pouvez également consulter les fiches complètes consacrées à Rufus Festus Avienus et aux Rivages maritimes.
ORA MARITIMA
RIVAGES MARITIMES
[1] Quaesisse temet saepe cogitans, Probe, animo atque sensu, Taurici ponti situs capi ut ualeret his probabili fide quos distinerent spatia terrarum extima, [5] subi libenter id laboris, ut tibi desideratum carmine hoc claresceret. Fas non putaui quippe prolixa die non subiacere sensui formam tuo regionis eius quam uetustis paginis [10] et quam per omnem spiritus nostri diem secretiore lectione acceperam. Alii inuidere namque, quod dispendio tibi haud sit ullo, agrestis et duri reor. His addo et illud, liberum temet loco [15] mihi esse amore sanguinisque uinculo. Neque sat sit istud, ni sciam te litteras hiantibusque faucibus ueterum abdita hausisse semper, esse patuli pectoris, sensu capacem, talium iugem sitim [20] tuo esse cordi et esse te prae ceteris memorem intimati. Cur inefficaciter secreta rerum in non tenacem effunderem ? In non seguacem quis profunda ogganniat ? Multa ergo, multa compulere me, Probe, [25] efflagitatam rem tibi ut persoluerem. Quin et parentis credidi officium fore, desideratum si tibi locupletius profusiusque Musa promeret mea. Dare expetitum quippe non parci uiri est, [30] augere porro muneris summam nouo mentis benignae satque liberalis est.
Interrogati, si tenes, Maeotici situs quis esset aequoris. Sallustium noram id dedisse, dicta et eius omnibus [35] praeiudicatae auctoritatis ducier non abnuebam. ad eius igitur inclytam, descriptionem, qua locorum formulam imaginemque expressor efficax stili et ueritatis paene in optutus dedit [40] lepore linguae, multa rerum iunximus ex plurimorum sumpta commentariis. Hecataeus istic quippe erit Milesius Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque Atheniensis, Caryandaeus Scylax, [45] Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos, quin et Damastus nobili natus Sige Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque popularis urbe Atticae Siculus Cleon, Herodotus ipse Thurius, tum qui decus [50] magnum loquendi est, Atticus Thucydides.
Hic porro habebis, pars mei cordis Probe, quicquid per aequor insularum attollitur (per aequor illud scilicet, quod post caua hiantis orbis a freto Tartessio [55] Atlanticisque fluctibus procul sitam in usque glaeba proruit nostrum mare) sinusque curuos atque prominentia, (ut se supino porrigat litus situ, ut longe in undas inserant sese iuga) [60] celsaeque ut urbes alluantur aequore, quis ortus amnis maximos effuderit, ut prona ponti gurgitem intrant flumina ut ipsa rursum saepe cingant insulas sinuentque late ut tuta portus bracchia, [65] ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus, scruposum, ut alti uerticem montes leuent stringatque nemora ut unda cana gurgitis. Laboris autem terminus nostri hic erit, Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali [70] et siquae in illo marmore insulae tument, edisserantur. Reliqua porro scripta sunt nobis in illo plenius uolumine, quod de orbis oris partibusque fecimus. Ut aperta uero tibimet intimatio [75] sudoris huius et laboris sit mei narrationem opusculi paulo altius exordiemur. Tu per intimum iecur prolata conde, namque fulcit haec fides petita longe et eruta ex auctoribus.
[80] Terrae patentis orbis effuse iacet orbique rursus unda circumfunditur. Sed qua profundum semet insinuat saxum Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris longe explicetur, est Atlanticus sinus. [85] Hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius, hic sunt columnae pertinacis Herculis Abila atque Calpe, haec laeua dicti caespitis, Libyae propinqua est Abila. Duro perstrepunt et prominentis hic iugi surgit caput, [90] Oestrymnin istud dixit aeuum antiquius, molesque celsa saxei fastigii tota in tepentem maxime uergis notum. Sub huius autem prominentis uertice sinus dehiscit incolis Oestrymnicus, [95] in quo insulae sese exerunt Oestrymnides, laxe iacentes et metallo diuites stanni atque plumbi. Multa uis hic gentis est, superbus animus, efficax solertia, negotiandi cura iugis omnibus, [100] netisque cumbis turbidum late fretum et beluosi gurgitem Oceani secant. Non hi carinas quippe pinu texere et acere norunt, non abiete, ut usus est, curuant faselos, sed rei ad miraculum [105] nauigia iunctis semper aptant pellibus corioque uastum saepe percurrunt salum.
Ast hinc duobus in sacram, sic insulam dixere prisci, solibus cursus rati est. Haec inter undas multam caespitem iacet, [110] eamque late gens Hiernorum colit. Propinqua rursus insula Albionum patet. Tartessiisque in terminos Oestrumnidum negotiandi mos erat. Carthaginis etiam coloni et uulgus inter Herculis [115] agitans columnas haec adibant aequora, quae Himilco Poenus mensibus uix quattuor ut ipse semet re probasse rettulit enauigantem, posse transmitti adserit. Sic nulla late flabra propellunt ratem, [120] sic segnis umor aequoris pigri stupet. Adicit et illud : plurimum inter gurgites extare fucum et saepe uirgulti uice retinere puppim. Dicit hic nihilominus non in profundum terga demitti maris [125] paruoque aquarum uix supertexi solum. Obire semper huc et huc ponti feras, nauigia lenta et languide repentia internatare beluas. Siquis dehinc ab insulis Oestrymnicis lembum audeat [130] urgere in undas, axe qua Lycaonis rigescit aethra, caespitem Ligurum subit cassum incolarum. Namque Celtarum manu crebrisque dudum proeliis uacua arua sunt Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit, [135] plerumque dumos. Creber his scrupus locis rigidaeque rupes atque montium minae caelo inseruntur. Et fugax gens haec quidem diu inter arta cautium duxit diem secreta ab undis. Nam sali metuens erat [140] priscum ob periclum, post quies et otium securitate roborante audaciam persuasit altis deuehi cubilibus atque in marinos iam locos descendere.
Post illa rursum quae supra facti sumus [145] magnus patescit aequoris fusi sinus Ophiussam ad usque. Rursum ab huius litore internum ad aequor, qua mare insinuare se dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant, septem dierum tenditur pediti uia. [150] Ophiussa porro tanta panditur latus quantam iacere Pelopis audis insulam Graiorum in agro. Haec dicta primo Oestrymnis est locos et arua Oestrymnicis habitantibus, post multa serpens effugauit incolas [155] uacuamque glaebam nominis fecit sui.
Circumlatratque pontus insulas duas tenue ob locorum inhospitas. Aryium rursum tumescit prominens in asperum septentrionem cursus autem hinc classibus [160] usque in columnas efficacis Herculis quinque est dierum. Post pelagia est insula herbarum abundans adque Saturno sacra. sed uis in illa tanta naturalis est, ut siquis hanc innauigando accesserit, [165] mox excitetur propter insulam mare, quatiatur ipsa et omne subsiliat salum alte intremescens cetero ad stagni uicem pelago silente. Prominens surgit dehinc Ophiussae in auras, abque Aruii iugo [170] in haec locorum bidui cursus patet.
At qui dehiscit inde prolixe sinus, non totus uno facile nauigabilis uento recedit ; namque medium accesseris zephyro uehente, reliqua deposcunt notum. [175] Et rusus inde si petat quisquam pede Tartessiorum litus, exuperet uiam uix luce quarta. Siquis ad nostrum mare Malacaeque portum semitam tetenderit, in quinque soles est iter. Tum Cepresicum [180] iugum intumescit. Subiacet porro insula Achale uocata ab incolis. Aegre est fides narrationi prae rei miraculo, sed quam frequens auctoritas sat fulciat, aiunt in huius insulae confiniis [185] numquam esse formam gurgiti reliquo parem. Splendorem ubique quippe inesse fluctibus uitri ad nitorem et per profundum marmoris coeaneam in undis esse certum imaginem est. Confundi at illic aequor immundo luto [190] memorant uetusti semper atque sordibus ut faeculentos gurgites haerescere.
Cempsi atque Sefes arduos collis habent Ophiussae in agro. Propter hos pernix Ligus Draganumque proles sub niuoso maxime [195] septentrione conlocauerant larem. Poetanion autem est insula ad Sefum latus patulusque portus. Inde Cempsis adiacent populi Cynetum. Tum Cyneticum iugum, qua sideralis lucis inclinatio est, [200] alte tumescens ditis Europae extimum in beluosi uergit Oceani salum. Ana amnis illic per Cynetas effluit sulcatque glaebam. Panditur rursus sinus cauusque caespes in meridiem patet. [205] Memorato ab amni gemina sese flumina scindunt repente perque praedicti sinus crassum liquorem (quippe pinguescit luto omne hic profundum) lenta trudunt agmina. Hic insularum semet alte subrigit [210] uertex duarum. Nominis minor indiga est, aliam uocauit mos tenax Agonida. Inhorret inde rupibus cautes sacra Saturni et ipsa. Feruet inlisum mare litusque late saxeum distenditur. [215] Hirtae hic capellae et multus incolis caper dumosa semper intererrant caespitum, castrorum in usum et nauticis uelamina productiores et graues setas alunt.
Hinc dictum ad amnem solis unius uia est, [220] genti et Cynetum hic terminus. Tartessius ager his adhaeret adluitque caespitem Tartessus amnis. Inde tenditur iugum Zephyro sacratum. Denique arcis summitas Zephyris uocata. Celsa sed fastigia [225] iugo eriguntur uerticis. Multus tumor conscendit auras et supersidens quasi caligo semper nubilum condit caput. Regio omnis inde maxime herboso solo est, nebulosa iuge his incolis conuexa sunt, [230] coactus aer atque crassior dies noctisque more ros frequens. Nulla, ut solet, flabra inferuntur, nullus aethram discutit superne uenti spiritus, pigra incubat caligo terras et solum late madet. [235] Zephyridos arcem siquis excedat rate et inferatur gurgiti nostri maris, flabris uehetur protinus fauonii.
Iugum inde rursus et sacrum infernae deae diuesque fanum, penetral abstrusi caui [240] adytumque caecum. Multa propter est palus Erebea dicta. Quin et Herbi ciuitas stetisse fertur his locis prisca die, quae proeliorum absumpta tempestatibus famam atque nomen sala liquit caespiti. [245] At Hiberus inde manat amnis et locos fecundat unda. Plurimi ex ipso ferunt dictos Hiberos, non ab illo flumine nam quicquid amnem gentis huius adiacet occiduum ad axem, Hiberiam cognominant.
[250] Pars porro eoa continet Tartessios et Cilbicenos. Cartare post insula est eamque pridem, influxa et est satis fides, tenuere Cempsi. Proximorum postea pulsi duello, uaria quaesitum loca [255] se protulere. Cassius inde mons tumet. Et Graia ab ipso lingua cassiterum prius stannum uocauit. Inde fani est prominens et quae uetustum Graeciae nomen tenet, Gerontis arx est eminus. Namque ex ea [260] Geryona quondam nuncupatum accepimus. Hic ora late sunt sinus Tartessii. dictoque ab amni in haec locorum puppibus uia est diei. Gadir hic est oppidum, nam Punicorum lingua consaeptum locum [265] Gadir uocabat. Ipsa Tartessus prius cognominata est. Multa et opulens ciuitas aeuo uetusto, nunc egena, nunc breuis, nunc destituta, nunc ruinarum agger est. Nos hic locorum, praeter Herculaneam [270] solemnitatem uidimus miri nihil. At uis in illis tanta uel tantum decus aetate prisca sub fide rerum fuit, rex ut superbus omniumque praepotens, quos gens habebat forte tum Maurusia, [275] Octauiano principi acceptissimus et litterarum semper in studio Iuba interfluoque separatus aequore, inlustriorem semet urbis istius duumuiratu crederet. Sed insulam [280] Tartessus amnis ex Ligustino lacu per aperta fusus undique adlapsu ligat. Neque iste tractu simplici prouoluitur unusue sulcat subiacentem caespitem, tria ora quippe parte eoi luminis [285] infert in agros, ore bis gemino quoque meridiana ciuitatis adluit. At mons paludem incumbit Argentarius sic a uetustis dictus ex specie sui. Stagno iste namque latera plurimo nitet [290] magisque in auras eminus lucem euomit, cum sol ab igni celsa perculerit iuga. Idem amnis autem fluctibus stagni grauis ramenta uoluit inuehitque moenibus diues metallum. Qua dehinc ab aequore [295] salsi fluenti uasta per medium soli regio recedit, gens Etmaneum accolit. Atque inde rursus usque Cempsorum sata Ileates agro se feraci porrigunt. maritima uero Cilbiceni possident. [300] Gerontis arcem et prominens fani, ut supra sumus elocuti, distinet medium salum interque celsa, cautium cedit sinus. Iugum ad secundum flumen amplum euoluitur. Tartessiorum mons dehinc attollitur [305] siluis opacus. Hinc Erythia est insula diffusa glaebam et iuris olim Punici. Habuere primo quippe eam Carthaginis priscae coloni interfluoque scinditur a continente quinque per stadia mari [310] Erythia. Ab arce qua diei occasus est, ueneri marinae consecrata est insula templumque in illa ueneris et penetral cauum oraculumque. Monte ab illo, quem tibi horrere siluis dixeram, cum ueneris, [315] litus recline et molle harenarum iacet, in quas Besilus atque Cilbus flumina urgent fluentum. Post in occiduum diem Sacrum superbas erigit cautes iugum. locum, hunc uocauit Herma quondam Graecia. [320] Est Herma porro caespitum munitio, interfluumque altrinsecus munit lacum. Aliique rursus Herculis dicunt uiam strauisse quippe maria fertur Hercules, iter ut pateret facile captiuo gregi. [325] Porro illud Herma iure sub Libyci soli fuisse pridem plurimi auctores ferunt. nec respuendus testis est Dionysius, Libyae esse finem qui docet Tartessium. Europae in agro, quod uocari ab incolis [330] Sacrum indicaui, prominens subducitur. Locos utrosque interfluit tenue fretum. Quod Herma porro aut Herculis dictum est uia, Amphipolis urbis incola Euctemon ait, non plus habere longitudinis modo [335] quam porriguntur centum et octo milia et distineri terras milibus tribus. Hic Herculanae stant columnae, quas modum utriusque haberi continentis legimus. Sunt paria porro saxa prominentia [340] Abila atque Calpe. Calpe in Hispano solo, Maurusiorum est Abila. Namque Abilam uocant gens Punicorum, mons quod altus barbaro est, id est Latino, dici ut auctor Plautus est. Calpeque rursum in Graecia species caui [345] teretisque uis nuncupatur urcei. Atheniensis dicit Euctemon item non esse saxa aut uertices adsurgere parte ex utraque. Caespitem Libyci soli Europae et oram memorat insulas duas [350] interiacere ; nuncupari has Herculis ait columnas ; stadia triginta refert has distinere ; horrere siluis undique inhospitasque semper esse nauticis. Inesse quippe dicit ollis Herculis [355] et templa et aras. Inuehi aduenas rate, deo litare, abire festino pede, nefas putatum demorari in insulis. circum atque iuxta plurimo tractu iacens manere tradit tenue prolixe mare. [360] Nauigia onusta adire non ualent locos breue ob fluentum et pingue litoris lutum. sed si uoluntas forte quem subegerit agere carinam, eximere classi pondera, leuique cymba sic superferri salo. [365] Sed ad columnas quicquid interfunditur undae aestuantis, stadia septem uix ait Damastus esse. Caryandaeus Scylax medium fluentum inter columnnas adserit tantum patere quantus aestus Bosporo est. [370] Ultra has columnas propter Europae latus uicos et urbis incolae Carthaginis tenuere quondam. Mos at ollis hic erat, ut planiore texerent fundo rates, quo cymba tergum fusior breuius maris [375] praelaberetur. Porro in occiduam plagam ab his columnis gurgitem esse interminum, late patere pelagus, extendi salum Himilco tradit. Nullus haec adiit freta, nullus carinas aequor illud intulit, [380] desint quod alto flabra propellentia nullusque puppim spiritus caeli iuuet, dehinc quod aethram quodam amictu uesti at caligo, semper nebula condat gurgitem et crassiorem nubilum perstet die.
[385] Oceanus iste est, orbis effusi procul circumlatrator, iste pontus maximus, hic gurges oras ambiens, hic intimi salis inrigator, hic parens nostri maris. Plerosque quippe extrinsecus curuat sinus [390] nostrumque in orbem uis profundi inlabitur. Sed nos loquemur maximos tibi quattuor.
Prima huius ergo in caespitem insinuatio est Hesperius aestus atque Atlanticum salum ; Hyrcana rursus unda, Caspium mare ; [395] salum Indicorum, terga fluctus Persici ; Arabsque gurges sub tepente iam noto. Hunc usus olim dixit Oceanum uetus. Hyrcana rursus unda, Caspium mare ; longo explicatur gurges huius ambitu [400] produciturque latere prolixe uago. Plerumque porro tenue tenditur salum, ut uix harenas subiacentis occulat. Exuperat autem gurgitem fucus frequens, atque impeditur aestus hic uligine. [405] Uis beluarum pelagus omne internatat multusque terror ex feris habitat freta. Haec olim Himilco Poenus Oceano super spectasse semet et probasse rettulit. Haec nos ab imis Punicorum annalibus [410] prolata longo tempore edidimus tibi.
Nunc iam recursus ad priora sit stilo. Igitur columnae, ut dixeram, Libystidis Europae in agro aduersa surgit altera. Hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem, [415] ultra citraque quattuor gentes colunt. Nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco sunt Massieni, regna Cilbicene sunt feracis agri et diuites Tartessii, qui porriguntur in Calacticum sinum. [420] Hos propter autem mox iugum Barbetium est Malachaeque flumen urbe cum cognomine Menace priore quae uocata est saeculo. Tartessiorum iuris illic insula antistat urbem, Noctilucae ab incolis [425] sacrata pridem. In insula stagnum quoque tutusque portus. Oppidum Menace super. Qua sese ab undis regio dicta subtrahit, Silurus alto mons tumet cacumine. Adsurgit inde uasta cautes et mare [430] intrat profundum. Pinus hanc quondam frequens ex se uocari sub sono Graio dedit. Fanumque ad usque ueneris ac ueneris iugum litus recumbit. Porro in isto litore stetere crebrae ciuitates antea [435] Phoenixque multus habuit hos pridem locos. Inhospitales nunc harenas porrigit deserta tellus, orba cultorum sola squalent iacentque. Veneris ab dicto iugo spectatur Herma caespitis Libyci procul, [440] quod ante dixit. Litus hic rursum patet uacuum incolarum nunc et abiecti soli. Porro ante et urbes hic stetere plurimae populique multi concelebrarunt locos. Namnatius inde portus oppidum prope [445] se Massienum curuat alto ab aequore sinuque in imo surgit altis moenibus urbs Massiena. Post iugum Trete eminet breuisque iuxta Strongyle stat insula. dehinc in huius insulae confiniis [450] immensa tergum latera diffundit palus. Theodorus illic (nec stupori sit ibi quod in feroci barbaroque sat loco cognomen huius Graeciae accipis sono) prorepit amnis. Ista Phoenices prius [455] loca incolebant. Rursus hinc se litoris fundunt harenae et litus hoc tres insulae cinxere late. Hic terminus quondam stetit Tartessiorum, hic Herna ciuitas fuit. Gymnetes istos gens locos insederant
[460] Sicani ad usque praefluentis alueum, nunc destitutus et diu incolis carens sibi sonorus Alebus amnis effluit. Post haec per undas insula est Gymnesia, populo incolarum quae uetus nomen dedit, [465] Pityussae et inde proferunt sese insulae Baliarium ac late insularum dorsa sunt. Et contra Hiberi in usque Pyrenae iugum ius protulere propter interius mare late locati. Prima eorum ciuitas [470] Ilerda surgit. Litus extendit dehinc steriles harenas. Hemeroscopium quoque habitata pridem hic ciuitas. Nunc iam solum uacuum incolarum languido stagno madet. Attollit inde se Sicana ciuitas, [475] propinquo ab amni sic uocata Hibericis. Neque longe ab huius fluminis diuortio praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin. Dumosa late terga regio porrigit. Berybraces illic, gens agrestis et ferox, [480] pecorum frequentis intererrabat greges. Hi lacte semet atque pingui caseo praedure alentes proferebant spiritum uicem ad ferarum. Post Crabrasiae iugum procedit alte ac nuda litorum iacent [485] ad usque Onussae Cherronesi terminos. Palus per illa Naccararum extenditur. Hoc nomen isti nam paludi mos dedit stagnique medio parua surgit insula ferax oliui et hinc Mineruae stat sacra.
[490] Fuere propter ciuitates plurimae. Quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobiles Tyrichae stetere. Nomen oppido uetus, gazae incolarum maxime memorabiles, per orbis oras. Namque praeter caespitis [495] fecunditatem, qua pecus, qua palmitem, qua dona flauae Cereris educat solum, peregrina Hibero subuehuntur flumine. Iuxta superbum mons Sacer caput exerit Oleumque flumen proxima agrorum secans [500] geminos iugorum uertices interfluit. Mons quippe Sellus nomen hoc monti est uetus, ad usque celsa nubium subducitur adstabat istum ciuitas Lebedontia priore saeclo, nunc ager uacuus lare [505] lustra et ferarum sustinet cubilia.
Post haec harenae plurimo tractu iacent, per quas Salauris oppidum quondam stetit, in quis et olim prisca Callipolis fuit, Callipolis illa, quae per altam moenium [510] proceritatem et celsam per fastigia subibat auras, quae laris uasti ambitu latere ex utroque piscium semper ferax stagnum premebat. Inde Tarraco oppidum et Barcilonum amoena sedes ditium. [515] Nam pandit illic tuta portus brachia, uuetque semper dulcibus tellus aquis. Post Indigetes asperi se proferunt, gens ista dura, gens ferox uenatibus lustrisque inhaerens. Tum iugum Celebanticum [520] in usque salsam dorsa porrigit Thetim.
Hic adstitisse ciuitatem Cypselam iam fama tantum est. Nulla nam uestigia prioris urbis asprum seruat solum. Dehiscit illic maximo portus sinu [525] cauumque late caespitem inrepit salum. Post quae recumbit litus Indiceticum. Pyrenae ad usque prominentis uerticem.
Post litus illud, quod iacere diximus tractu supino, se Malodes exerit [530] mons inter undas et tument scopuli duo geminusque uertex celsa nubium petit. Hos inter autem portus effuse iacet nullisque flabris aequor est obnoxium. Sic omne, late praelocatis rupibus, [535] latus ambiere cautium cacumina, interque saxa immobilis gurges latet, quiescit aequor, pelagus inclusum stupet.
Stagnum inde Toni montium in radicibus Tononitaeque attollitur rupis iugum. [540] Per quae sonorus uoluit aequor spumeum Anystus amnis et salum fluctu secat. Haec propter undas atque salsa sunt freta, at quicquid agri cedit alto a gurgite, Ceretes omne et Ausoceretes prius [545] habuere duri, nunc pari sub nomine gens est Hiberum. Sordus inde denique ac pertinentes usque ad interius mare qua piniferae stant Pyrenae uertices inter ferarum lustra ducebant diem [550] et arua late et gurgitem ponti premunt. In Sordiceni caespitis confinio quondam Pyrene ciuitas ditis laris stetisse fertur hicque Massiliae incolae negotiorum saepe uersabant uices.
[555] Sed in Pyrenen ab columnis Herculis Atlanticoque gurgite et confinio Zephyridis orae cursus est celeri rati septem dierum. Post Pyrenaeum iugum iacent harenae litoris Cynetici, [560] easque late sulcat amnis Rhoscynus. Hoc Sordicenae, ut diximus, glaebae solum est. Stagnum hic palusque quippe diffuse patet, et incolae istam Sordicem cognominant. Praeterque uasti gurgitis crepulas aquas [565] (nam propter amplum marginis laxae ambitum uentis tumescit saepe percellentibus) stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit. Rursusque ab huius effluentis ostiis [...] [570] [...] [litus dehinc] sinuatur alto et propria per dispendia caespes cauatur, repit unda largior molesque multa gurgitis distenditur. Tris namque in illo maximae stant insulae [575] saxisque duris pelagus interfunditur.
Nec longe ab isto caespitis rupti sinus alter dehiscit insulasque quattuor (at priscus usus dixit has omnis Piplas) ambit profundo. Gens Elesycum prius [580] loca haec tenebat atque Naro ciuitas erat ferocis maximum regni caput. Hic salsum in aequor amnis Attagus ruit Heliceque rursus hic palus iuxta. Dehinc Besaram stetisse fama casca tradidit. [585] At nunc Heledus, nunc et Orobus flumina uacuos per agros et ruinarum aggeres amoenitatis indices priscae meant. Nec longe ab istis Thyrius alto euoluitur [...] cinorus agmen [...] [590] [...] [...] numquam excitentur fluctuum uolumina sternatque semper gurgitem Alcyonae quies.
Vertex at huius cautis e regione se [595] illi eminenti porrigit, quod Candidum dixi uocari. Blasco propter insula est teretique forma caespes editur salo. In continenti et inter adsurgentium capita iugorum rursum harenosi soli [600] terga explicantur seque fundunt litora orba incolarum. Setius inde mons tumet procerus arcem et pinifer. Setii iugum radice fusa in usque Taphrum pertinet. Taphron paludem namque gentici uocant [605] Orani propinquam flumini. Huius alueo Hibera tellus adque Ligyes asperi intersecanur. Hic sat angusti laris tenuique censu ciuitas Polygium est. Tum Mansa uicus oppidumque Naustalo [610] et urbs impendet haesicae gentis salo [...] [...] [...] eiusque in aequor Cassius amnis influit.
[615] At Cimenice regio discedit procul salso ab fluento, fusa multo caespite et opaca siluis. Nominis porro auctor est mons dorsa celsus. Huius imos aggeres stringit fluento Rhodanus atque scrupeam [620] molem imminentis intererrat aequore.
Ligures ad undam semel interni maris procul extulere. Sed quasi exposcit locus Rhodani ut fluentum plenius tibi disseram. Stili immorantis patere tracta, mi Probe. [625] Quippe amnis ortum, gurgitis lapsum uagi, quas iste gentis lambat unda fluminis quantoque manet incolis compendio et ostiorum fabimur diuortia.
Niuosum in auras erigunt Alpes iugum [630] a solis ortu et arua Gallici soli intersecantur scrupeo fastigio et anhela semper flabra tempestatibus. Effusus ille et ore semet exigens hiantis antri ui truci sulcat sola [635] aquarum in ortu et fonte primo nauiger at rupis illud erigentis se latus, quod edit amnem, gentici cognominant solis columnam. Tanto enim fastigio in usque celsa nubium subducitur [640] meridianus sol ut oppositu iugi conspicuus haut sit, cum relaturus diem septentrionum accesserit confinia. Scis nam fuisse eius modi sententiam Epicureorum : non eum occasu premi, [645] nullos subire gurgites, numquam occuli, sed obire mundum, obliqua caeli currere, animare terras, alere lucis pabulo conuexa cuncta et inuicem regionibus certis negati candidam Phoebi facem. [650] Resi [...] [...] [...] [...] meridianam cum secuerit orbitam, [655] cum lumen axi Atlantico inclinauerit, ut in supremos ignem Hyperboreos agat, Acaemenioque semet ortui ferat, discreta in aethrae flectitur curuo ambitu metamque transit. Cumque nostro obtutui [660] iubar negarit atra nox caelo ruit, caecaeque nostra protinus tenebrae tegunt. Dies at illos clara tunc inluminat, septentrione qui superposito rigent. Cum rursus umbra noctis arctoos habet, [665] genus omne nostrum splendidum ducit diem.
Meat amnis autem a fonte per Tylangios, per Daliternos, per Clahilcorum sata Lemenicum et agrum - dura sat uocabula auremque primam cuncta uulnerantia, [670] sed non silenda tibimet ob studium tuum nostramque curam. Panditur porro in decem flexus recursu gurgitum. Stagnum graue, plerique tradunt, inserit semet dehinc, uastam paludem, quam uetus mos Graeciae [675] uocitauit Accion, atque praecipites aquas stagni per aequor egerit. Rursum effluus artansque sese fluminum ad formam, dehinc Atlanticos in gurgites, nostrum in mare et occidentem contuens, euoluitur [680] patulasque harenas quinque sulcat hostiis.
Arelatus illic ciuitas attollitur, Theline uocata sub priore saeculo Graio incolente. Multa nos Rhodano super narrare longo res subegerunt stilo. [685] At numquam in illud animus inclinabitur, Europam ut isto flumine et Libyam adseram disterminari. Phileus hoc quamquam uetus putasse dicat incolas. Despectui derisuique inscitia haec sit barbara [690] et competente denotetur nomine. Cursus carnae biduo et binoctio est. Gens hinc Nearchi Bergineque ciuitas, Salyes atroces, oppidum Mastramelae priscum paludis, terga celsum prominens, [695] quod incolentes Citharistium uocant, Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs : pro fronte litus praeiacet, tenuis uia patet inter undas, latera gurges adluit, stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum [700] laremque fusa ciuitas paene insula est, sic aequor omne caespiti infudit manus. Labos at olim conditorum diligens formam locorum et arua naturalia euicit arte. Siquae prisca te iuuat [705] haec in nouella nominum deducere.
Sources: • E. Despois & E. Saviot (1843) - Rufus Festus Avienus ; Description de la Terre, les Régions maritimes, phénomènes et pronostics d'Aratus et pièces diverses, C. L. F. Planckoucke, éditeur, Paris, 280p.
• Julien Quiret pour l'Arbre Celtique