| RAVENNATIS ANONYMI COSMOGRAPHIA - LIBER II | ||||
Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber II [II. 1.] Prima patria est India quae dicitur Dimirica Evilat, quae apud homines quomodo ad orientalem plagam finita invenitur. in qua India Dimirica plurimas fuisse civitates per quosdam philosophes inferius designates legimus ; sed ego secundum Castorium cosmographum aliquantas designare volo, id est iuxta illud quod praediximus intransmeabile desertum est civitas quae dicitur Palanda, et postmodum sunt civitates, id est Sinna Bonogaris Bilimasgram Sainpam Moduram Samar Corubantaci Mirris Saotis Cosimbiae Indavadara Tolabum Absadistiappa Nincibala Parogaarum Immata Carsamir Opidium Scobarum Antiochia Tarmata Dosara Coropatina Garafana Coliphissindorum Calippa Pitinna Camagora Paloris Agaris Blinca Coziara Cotiziaris Claminia Maziris Ceta Elima Patinnae Nilcinna Aruata Arcon Cetis Elcundis Corucara Patitana Rana Bestigia Daselenga Rainna Bauterna Alexandria Achirea Binnagar Parazene Aradarum Alexandrium Hora Alexandria Bucephalos Albi Alexandri Caumatis Fasca Pasate. Per quam patriam Indorum diversa flumina currunt, inter cetera quae dicuntur, id est Aunes et Paridis. [II. 2.] Secunda autem est patria quae dicitur India maior, quae Thermantica atque Elatis appellatur, quae est dextrae partis Indiae Dimiricae. in qua India plurimas fuisse civitates legimus per ipsos philosophos ; sed ego secundum praefatum Castorium aliquantas designare volo, id est Mouvastica Cameza Pictis Stalec Antopolis Modmot Antera Gobdie Belfra Crubicaria Divina Sostrate Porrepa Nessaci Aspada Mardane Murge Thermantica Aris Bacesia. Quae India maior Thermantica ut supra diximus ab antiquis Elamitis dicitur. per quam Indiam Thermanticam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur Vinenora et Oridis. [II. 3.] Tertia item sinistrae partis, quasi ad Septentrionem Indiae Dimiricae, ponitur patria quae dicitur India Serica Bactrianis. in qua India Serica est regio quae dicitur Bracmania, ubi plurimi philosophi inveniuntur. in qua praedicta India Serica plurimas fuisse civitates per plures philosophes legimus; sed ego, ut Castorius ait, eiusdem patriae civitates aliquantas designare volo, id est Aspagora Thibrasense Aris Ola Ganges Ustobarisata Indovar Parcha Arate Bactriana Lumosa Palibothra Cistrope Serisia Pasticar Araubula Tribassus Paligas Propasta Labiana Solinga Age Europos Asacorum Indrapana Absbana Tropsasia Carcoe Sistata Cosata Tosorata Races Lomusa Simtura Indovarium Ange Morrana Paspora Tudana Dirica Baccas Saphar Spane Antiochia Acetis Oscanibate Thage Gugitana. Per quam Indiam Sericam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur, id est Ganges Torgoris et Accessinis, quae exeunt in Oceanum. cui patriae Sericae confinatur Oceanus, qui per longum intervallum usque ad Caspias navigatur portas et in antea.
[II. 4.] Item iuxta supra scriptam Indiam Sericam est patria quae dicitur Parthia, quae habet infra se provincias, id est Chorasmion Socdianon Sabeon Parapanisidon Ariinon Satriadon Arachotou. In qua praenominata patria plurimas, inter plures cosmograpbos, ut ait ipse Castorius, fuisse civitates legimus, id est Concabas Aradum Tarspeda Zercane Orta Sismaida Artaxata Zotozeta Ragauna Arsania Isumbo Aspa Eurobus Mardusa Disma Ymoa Calata Dizanas Tigranocerta Caspi Ondacara Gebbin Colcana Colphiana Exagigarda Sipte Adipte Nabarra Arsania Sardera. Inter quam Parthorum patriam et Indiam transit fluvius maximus qui dicitur Indus, qui, ut dicit Paulus Orosius, in mare Rubrum ingreditur ; ceteri vero dicunt quod in Persicum colfum mergitur ; attamen scimus quod in meridianum mergitur Oceanum ad faciem insulae Taprobanae.
[II. 5.] Item iuxta supra scriptam patriam Parthorum est patria Persorum quae dicitur Parsagade. quam patriam ego relegens plures philosophes secundum Castorium ipsam patriam designavi. quae patria habet provincias quae dicuntur Carmanon Cession Massabaton Chaloniton Ascion Oriton Teriton Gyrilion Gargaridion Tantaleon Agrienon Latramon Cabeon Cletabion Carbinisacron. In qua patria Persarum plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est Archedotis Patienas Parsagada Persepolis Armoza regia Stagus Palmodes Bregnana Piratum Babsa Bicus Sostrate Sevavicina Duina Onoadas Ecbatanas Carema Ydeantalia Asta Praesidim Cistra Bernasda Ranchi Spasinucaras Asabe Narra Barblana Naarre Monumentum Tamara Scene Dorista Seleucia Babylon (Hilla) Rache Rutarata Narta Borcoe Suretala Dertha Diothaze Sepe Ati Barpsis Barballissum Cubicumbilo Zara Yctiopon Imda Ange Parduce Tare Spasinucaras. In qua patria ex Oceano summae partis meridianae pertinens sinus Persicus conscribitur. Item patria quasi ad partem meridianam quae dicitur patria Hentru Nabathaei Mazianitae. quae patria est arenosa et pro desiderio habens aquam. cuius patriae etiam spatia per plurimos legi cosmographos. quam patriam ipse Castorius desertam asseruit.
[II. 6.] Item non longe ab ipsa regione est patria quae dicitur Omeritia, quae et Eudaemon Arabia dicitur. in qua plurimas civitates fuisse legimus plurimos per philosophos. sed ego secundum praefatum Castorium aliquantas designare volo, id est Gabonita Sargo Empurium Misaria Luta Aminea Olafi Sata Simphea Lacha Lusor Marthi Turris Maratha Athima Datilum Sabilum Sabor Mafa Atima Cosaba Menfaba Periba Obiae Fabri Raxaturis Divitia Taruda Novacum Novata Caldis Nema Coria Boanum Agar Dante Lathinat Borea Valiae Amara Camarum Cyrituca Negra Tafram Egram Sacamum Cornan Leuce come Corona Salatim Carcha Gera Taboca, Coromanis Matramis Tabam Ommae Samematride Castrillum Amarium.
[II. 7.] Item iuxta ipsam regionem est patria quae dicitur Arabia maior, in qua fuisse plurimas civitates legimus diversos per philosophes, sed ego secundum supra scriptum Castorium aliquantas civitates eiusdem patriae signare volo, id est Orea enpurium Arsinoe enpurium Berenice Ptolomais Bernitiae Miosormos Samotracis Arsinoe Satanna Olelum Parana Minea Petria Sabea Cletabis Aflaron Aquadosa. Item iuxta supra scriptam civitatem Berenecide est civitas quae dicitur Cenon idrima, item Gabaum Appollonos Phalacorum Xeron Dios Comvasim Afroditis Didimus Phinice. In qua Arabum patria ex Oceano meridiano pertingens maximus sinus Arabicus esse describitur, qui et mare Rubrum esse manifestatur.
[II. 8.] Item ad partem quasi septentrionalem, iuxta regionem quam praediximus Parthorum, est patria quae appellatur Hyrcaniae sinus, quae Hyrcania dum in longum ponitur, etiam cum superius dicta India Serica adiungitur. quae Hyrcania habet provincias, id est Mardianum Derbiceon Cadusion Eroon Issis Esidis Scython Ytio Scython Sacens Scython Tapurion Tocarion Erurion. In qua praefata Hyrcania cum suis provinciis plurimas fuisse civitates inter reliquos philosophes, ut ait Castorius, legimus; ex quibus aliquautas designare volumus, id est Cipropolis Axara Portum Castillum Tarsambaram Aquilleam Belalus Gareas Camia Sazala Armastica Teladalfir Telada Ucubri Laia Liponissa Tilida Sanora Tegamia Gravete. Per quam Hyrcaniam plurima transeunt flumina, inter cetera quae dicuntur Iarartis Oxus Austia Nigrinus Maritus Sicris. In qua Hyrcania, ut diximus, ex Oceano Caspium summae septentrionalis partis pertinens maximus sinus Hyrcanus ascribitur.
[II. 9.] Item non longe ab ipsa Hyrcania ponitur patria quae dicitur Media maior, quae habet provincias, id est Gelon Artatio et ceteras Unites Barriana. In qua dilatissima patria, id est Media, Tigris fluvius insulam facit quae dicitur Thonitis. in qua supra scripta Media maiore plurimas fuisse civitates legimus inter plurimos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est Ragaunia Didima Indua Acachia Isumbo Dognavana Maia Bastavena Condaca Data Scrabon Incate Amoequum Barca Cazaci Aradita Desertam Abacagna Adaba Andiritum Cerium Babra.
[II. 10.] Item iuxta ipsam reg ionem ponitur patria quae vocatur Media minor, quae et Gozar dicitur. in qua Media minore plurimas civitates fuisse legimus inter plures philosophes, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas significare volumus, id est Strippa Aravigulo Ladaca Triraxus Labiana Aracotus Prostas Carcoe Nastana Andratana Carbestrio Sitarane Ospa Patransana Dizanas Dimiza Zancerion Tygranocertam Colchanam Navaram Tygrium. Per quam Mediam minorem plurima transeunt flumina, inter cetera Dae et Nabor.
[II. 11.] Iterum est non longe ab ipsa Media patria Persorum Assyriorum Ctesifontis Peloriaca, quae habet infra se provincias, id est Edruxion Gimandrion Sarradon. Quae Persorum Assyriorumque patria protenditur usque superius dictam patriam Persorum, quam diximus Parsagade. in qua patria Persorum Assyriorumque plurimas civitates fuisse legimus inter plures philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est Bantem Nicanicio Astenuta Tumerta Rapsum Zeracana Ctesiphontem Balictanor Artemida Charra Pelloriarcha Gubrata Zelfir Rum Danas Thionas Albanis Tebe Ara Alepicre Sambure Vica Bellum Congo Praetoris Peratitam. Per quam spatiosissimam Persarum Assyriorumque patriam transeunt plurima flumina, inter cetera Ydaspisaris Gimandros Ypanis Pencotrox Tionas Marimia.
[II. 12.] Item iuxta supra scriptam patriam, quam diximus Mediam, diversae ponuntur patriae, id est Armenia maior Ararat, id est tertia et quarta, item patria Armenia maior, id est prima et secunda, item patria Siania Caucusorum, item patria Albania, item patria Masageton, item patria Caspiae, item patria Lepon, item patria Iberia, item patria Lazorum. quae patriae infra se habent diversas provincias, ex quibus aliquantas nominare volumus, id est Camogenis Boloconoton Balbiniton Laminacenon Arbilesenon Camposalamenon Colfiaruinseon Tanateon Ansipedon Fassianon Carriziton Ciboliton Igraleton Filagreton Micetiton Dibalon Certinon Otenou Tangarenon Dercibeon Paraliton. Quas diversas patrias multi descripserunt philosophi, ex quibus ego legi Arsatium et Adfroditianum Persas, qui lingua graeca Orientem descripserunt, et Castorium Romanorum cosmographum : sed non aequaliter nominaverunt civitates et supra scriptas patrias, ego vero secundum praefatum Castorium tam ipsas civitates quam diversa flumina liquidius uominare cupio. in quibus diversas - satis longo lateque existunt spatiosissime - plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantes designare volumus, id est Arsita et Sedona Irona Arepa Palita Aspera Caspera Oroppa Tachora Ostorodon Palma Dosamara Candencum Saccidum Saccibem, desertum, Mogradam, desertum, Apradis Diarpa Raramdula Corrumpandice Ronnacaris Bacchiera Nerisacandis Samba Siltam Gramam Taurium Tadarum Castillum Modura Sotida Sila Soli Caverim Paranim Siriana Presidi Zarioda Serra minor Sinacana Inispa Thimata Siramin Zirra Alexandria Serra maior Anice Praesidium Vacum Victrix Samarra Castrin Cimmir Osmot Saracos Bethessa. iuxta vero Osmot est civitas quae dicitur Iazo, item civitas Cacara Bustica Sanora Geluina Artaxata Stranguria Ianio Condeso Gavala Misium Savatinum Gaulitia Tendava Pagas Apolum Caspiae Ermu Fontfelice Surtum Sarapama. Item non longe a civitate Stranguriana est civitas quae dicitur Chadas Andacas Datamissa Chalchidara Egea Satala Domana Salommecia Medoia Patra Bile Anxis Anamta Simbra Fleba Mogussa Bolba Arsamotasa Albano. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Theodusopolis Dubios Venatoni. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Somaschae Ivirium. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Absanon Camasim Apisidem Nigron Fasis Lazorum Sigamium Cotaisin Charientis Chobus Thabyrrus Ciameis Stelippon Sevantopoli Apatura Gypos Stratuclis Limachi Acheon Sindice Nicopolis Ermonasa. Per quas diversas patrias praenominatas trauseunt flumina, id est Araxes Mardes Coapis Bactros Terdon Cyros Cisson Cambissis. ex quibus fluminibus merguntur in Oceano Caspio. item ad aliam partem sunt flumina, id est Cormata Canimadium Cusaba Cucuas Gaucus Sicris Maritis Nigrinus Astias Filigiston Arbor Almanticum Vercicum Nocur. item ad aliam partem in Lazorum patria sunt plurima flumina, id est Acapsis Fasis Ofiuntis Chariuntas.
[II. 13.] Item ad partem meridianam confinalis supra scriptae Persidae Assyriorum Ctesiphontis Peloriarcae est patria quae dicitur Mesopotamia, quam circumdant flumina maxima, id est Tigris et Euphraten, quapropter et Mesopotamia appellatur. in qua Mesopotamia plurimas legimus fuisse civitates inter Orientis philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est Edesa Minicerta Bara Beta Nisibi Manacarta Reche Resama Salar Carris Batnis Thiar Bicum Barna Thatama Chara Fons Cavorae Thumida Thelmisa Sichinus Zagurae Digeren Artamus Singara Thamuri Nesibi Sapha Tygrinopolis Arsamosatim Arsinia Gorbilon Cholcis Mazara Thertonia. Item in alia parte est civitas, id est Tarana Vesceria Thegubris Chadia Chasta Magrus Amosta Ibatitas Bara Alaina Sigura Dagala Aris Saviri Amaude Artazates Thelia Selinus Babla Nazara Seleutia Dura Nicanoris. [II. 14.] Item ponitur patria Hebraeorum Iudaeae Palaestinae. in qua plurimas civitates fuisse legimus inter plures philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est Ierusalem (Jérusalem) Bethleem (Bethléhem) Rama (Rama) Chebron Emaus quae et Nicopolis ("Emmaüs" = Amwas) Lidda Antipatrion (Kfar Saba) Nazareth (Nazareth) Bethsaida (Et-Tel) Caesarea (Qesarya) Apolonia Ioppis Azoton Ascalona (Ashkelon) Gazis (Gaza) Rifis Ostracina (El-Feloushyat) Nassion Gera Helusa Capala Andranosa Gadda. Item desuper sunt civitates, id est Samaria (Naplouse) Scichas Bethel (Beit-El). Item ad aliam partem sunt civitates, id est Iericho (Jéricho) Copna Fasselide Gadora Leviada Cherras Thamara Macasa Baratagoda Devite Amathunte Philadelphia Salomiada Sithopolis Neapolis Iamman Gadaram Pellam Capitoliada Tiveriada Sapori Racha Ceras Iuliada Samachon Caesarea Panias Bicum Carra. Per quam patriam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur Iordanis et Ieromisus. quae Iudaeorum patria etiam Arabia ex uno latere conscribitur.
[II. 15.] Iterum iuxta Hebraeorum regionem ponitur patria quae dicitur Syria Cilensin Comagenis. in qua Syria plurimas fuisse civitates legimus inter supra scriptos philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est Antiochia famosissima (Antioche) Padas Empsa Mileagrum Multridis Tanna Nisson Iaracopama (près de Kizilkaya) Samosata (Samosate) Since Araris Zeugma (Zeugma) Phaltauri Bathnis Beria Chacida Achia. Item iuxta supra scriptam Antiochiam est civitas Daphnis Baccatamus Ponte Laoditia Gabala Raphanus Apamea Temeuso Calhi Byrsa Bata Zaronavus Europa Celciliana Pamanari Ierapolis (Pamukkale) Malmiora Orarabon Thesida Larissa Tamira Palthon Balaneis Anthalarada Ortozea Epiphania (Hama) Arethusa Emetia Laoditia (Lattaquié) Hepolis Tavila Marara Eraiza Barbalission Anthis Sephe Adiazane Suri Risapha Cholle Orissa Adatis Damascus (Damas) Praedim. Item ad aliam partem iuxta mare sunt civitates, id est Biblon Birithon Sidone Tyrone Edippa Ptolomaida Dora. Per quam Syriam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur Bana Farfara Chalamac Singa Capadox Orentis Heleuter Chrisoroas Adon et Potamia.
[II. 16.] Item ponuntur diversae patriae in mesogia Graecorum, id est patria quae dicitur Fenitia, item Cilicia, nec non Belfagonia mutuosa. item iuxta mare Ponticum est patria Chaldaeorum, quae coniungitur supra scriptae, quam praenominavimus, Lazorum patriae. item ad aliam partem verbi gratia ut diximus ad mare magnum colfum orientalem, iuxta superius dictam Ciliciam, est patria quae dicitur Isauria Decapolensis. item patria Seleutia. item Pamphylia quae dicitur Aspeno. item patria Lusia, Ioniae, Cariae. item patria Lidia, Friges. item patria Pisidia. item Licaoniae. item patria Ephesiana Helore. item patria Frigia Olimpi, ex qua multum laudatur in omnibus, item patria quae dicitur Galatia, Misoon. item patria quae dicitur Bithynia. quas diversas mesogeon Graecorum patrias mult i descripserunt philosophi, ex quibus ego legi Iamblichum atque Pyriton et miserum Porphyrium Graecorum philosophes Orientis descriptores, sed et superius dictum Castorium Romanorum cosmographum. sed non ipsi aequaliter, alius vero alio modo. ego autem secundum Castorium, qui inferius dictas nominavit civitates. quas diversas supra scriptas mesogeon patrias, dum satis sunt spatiosissimae, plurimas habuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est Tarsus Taurim Ponpiopolis (Mezetlü) Zephirion Cygnos Soloe Tetrapyrgia Coricos Seleucothin Daspaucanion Crunis. Item ad aliam partem iuxta supra scriptam civitatem Tarsum Ciliciae est civitas quae dicitur Adanon, item Momsuestia Epiphania (près du pont de Gülek) Isson Catavolon Aedis Malion Piramos Pabando Irnisos Anchiala Momphocrene. iterum civitas Laodiciae Marathon Orthosia Arados Tripolis Bostrinos. item ad aliam civitatem, id est Mazaca quae et Caesarea Cappadociae (Kayseri) Arasaxa Larissa Ingilissis Comana Nastavera Archelailopolis Arecha Lacalasin Samma Castorum Pacosanda Thertonia Ad Aras Lerisus Metita Corte Melitini Germanitia Nastar Ariandum Salondona Amanon Comacenin Scasuson Pordonion There Caranon Ratsalium Cizistra Ambavalis Tiana. item alia parte est civitas Mironi Pephagoniae. item civitas Pallagres Amasia Garse Thonea Thavia Arbasera Granga Surtade Stebane Garamnas Egiale Ponpiopolis (Tasköprü) Vicui Gangaris Otreas Parasia Bacama Grognas. Item ad aliam partem iuxta praefatam civitatem sunt civitates Nerone et civitas id est Casselena Colonia Eudipsis Pidis Neocessaria Seramissa Stabulum Zena Agonne Rorimorum. Item non longe Neocessaria est civitas, id est Bermissa Consana Condica Corripion Paduande Traias Sena Salarbima Archelaida Corbeufe Carnias Aspas Nigatio Cone.
[II. 17.] Iterum ad aliam partem est civitas, id est Sardis Mitropolis Ioppeda Filadelfia Tripolis Eucarpia. Iterum ad aliam partem sunt civitates, id est Puconia Lascora Ecobriga (Eldelek) Sitorei Pigilia. Iterum ad aliam partem sunt civitates, id est Natazo Asponna Rosolotiaco (Deliler Çiftliği) Archelaida Sermusa. Item iuxta mare Ponticum sunt civitates, id est Melena Artamen Filium Chellas Saccar Rippem Bilem Licem Ieracliam Sileo Tilam Amastra Tice Cereas Milethon Armone Sinopi Cyptasa Carusa Orgivate Agoria Ielega Nautamno Aezene Amisos Ancona Ieracleo Camila Polemonion Chaldie Melantion Cerasus Eisnoson Philocalian Cordule Trapezus Ysilime Ofeunte Medocina Solodocina Gudiono Athenas Arcavis Cessa Rizion. Item ad aliam partem, id est ad meridianam, verbi gratia ut dicamus ad mare magnum, id est colpum orientalem, iuxta praenominatam patriam Ciliciam sunt civitates, id est Anemurion Arsinue Sicae Celenderis Colonia Isauria Garbriando Capa Silendero Neapolis Papa Mestia Antiochia Pisidias (Yalvaç) Armatazon Scelinunte Antiochia epi Tragon.
[II. 18.] Item ad aliam partem sunt civitates, id est Iotapi Sciedra Coracenssion Cybira Side Itenna Talbinda Subrada Fibras Afrodisiade Aspendos Perge Antrapa Cambra Magaudo Erimidi Atalia Olivia Faselis Coridalion Limera Antiphiron. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Patera Thelmion Pathumis Lindum Piccus Rorimna Chinnidum Alicarnasum (Bodrum) Iason Mindon. Item ad aliam partem sunt civitates. id est Mileton Cariae Thrivis Nissa Agrilla. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Antiochia Pisidiae (Yalvaç) Neapolis Papa Heraclea Silleo Cretopolis Apollonia Cormasa Tagina Apamea Cyvoton Taxon Latrileon Filaction Themissinion Vicum Della Tripolis Ierapolis (Pamukkale) Caurara Laoditia Pillicon Siledron Garandro Eufrovion. Item iuxta mare magnum sunt civitates, id est Eraclea Pirras Lincie Palene Micale Efesos Caustro Colophon Levedon Teon Smurna Teinum Cymme Mirina Helea Pitina Atalia Helatie Corriphania Adrimition Samiton Atandros Gangaron Assos Smunio Alexandria Troas Ilion Dardanus Abydos (Nagara-Bouroun) Lapsacos Parion Priapos Cizicos (Presqu'île d'Erdek) Apameia Prusias Nicaea. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Atravion Agrilion Platana Cyos Pomenion Agressin Acordis Atrianuthera Militropolis Apollonia Apamea Caesarea Prusia Paracolia Conate Eucarpia Docemia Sinida Eumenia Pela Bicum.
[II. 19.] Item ad aliam partem sunt civitates, id est Senada Philomilon Laoditia Catacecaumeni Amorion Abrostola Andron Binzea Apristia Olenus Doryleon Sagarion Pessinus (Ballihisar) Dlanida Alida Acmonia Thyatira Pergamos Centonia Aulatatopolis Apollonia. Item Aglasiae Ateus Nacolea Colleon Sigoron Orathei Aibasta Tautus Tonia Pigilia Miziaco Iuliupulis Padastada Pablis Bacchaton Trigomidia Midio Antoniapolis Potomi Cepora Mandris Claudipolis Druso pros Ipeo Dimitrio Plateas Nicomedia Livissa Chalcedon. Per quas diversas patrias transeunt plurima flumina, quae dicuntur, id est Miranius Tinnes Piramus Cithios Cygnos Thermodon Alis Iris Amissus Vilius Licus Artemon Illeron Mille Ageum Polemonion Cariuntis Scaphie Puritis Susciro Davero. Supra Bithynia Nicomediense mox dividitur Asia ab Europa.
[II. 20.] Completur autem Asia habens finem ab Oriente praedictum eremum Indiae Dimiricae intransmeabilem, et trans ipsum eremum deo nostro tantummodo cognitum est. ad partem vero meridianam habet ipsa Asia finem Oceanum qui tangit tertiam Indiam maiorem Thermanticam Elamitem; qui Oceanus tangit Persas, Arabas, Aegyptum inferiorem. Ad partem vero septentrionalem habet ipsa Asia finem Oceanum Syricum Indiae Bactriae, Caspium et Congrae et Reitae, iuxta litus Oceanum montes Rimphaeos. a quibus montibus egreditur fluvius qui dicitur Tanais, cuius pars plurima descendit in sinu paludis Maeotides : et proinde omnimodo recte dicunt quod ipsae paludes Maeotides Asiae fines existant et quod ipse Tanais inter Asiam et Europam dividat. alii vero ex ipsis iuxta Oceanum, ut dictum est, montes Rimphaeos, de quibus praefatus Tanais egreditur, dicunt inter Asiam et Europam dividere. nam iuxta mare magnum, id est colfum Ponticum, fluvium qui dicitur Phasis, qui de Caucasis montibus descendit, inter Asiam et Europam dividere incongrue fallunt dicentes, quia, ut aiunt, ipsi Caucasi montes secum Caspios amplectentes magnumque flexum per longum intervallum dantes se cum praefatis montibus Rimphaeis adunant. sed, ut diximus, hoc omnimodo fallunt dicentes. nec non ad ipsam partem praefatum mare Ponticum, quousque in eo ingrediuntur paludes Maeotidas, item angustum, quod extendit Pontum in Propontida, verum etiam mare magnum, id est colfum orientalem, simulque litoralia maris magni Aegypti.
[II. 21.] Ab occasu autem habet ipsa Asia finem iuxta limbum Oceanum superius nominatam Aethiopiam Troglodytorum, magis Aegyptum inferiorem, in fronte vero de Aethiopia habet grande eremum qui dicitur Nitrensis, et dehinc praedictam Aegyptum spatiosissimam, quae se dilatando usque ad mare magnum extenditur. Portio vero Cham filii Noë conscribitur a civitate quae dicitur Rinocoruros, quae est inter Palaestinam Iudaeae et Aegyptum, ut testatur sanctus Epiphanius Cypri archiepiscopus. alii vero omnimodo affirmant quod ambo Aegyptum est inferior et superior, hoc est Anocura et Mareonon, et Asia (per quam portionem Cham nonnulli philosophi Africam appellaverunt) sinistram patriae teneat : nam nullatenus ex Africa
| ||||