| 
Neptune  
  
- 
Vie de saint Eloi, évêque de Noyons, II, 16, MGH, Script. Rer. Merovingic., t. IV, p. 706-707.
 
 
Nullus nomina daemonum aut Neptunum aut Orcum aut Dianam aut Minervam aut Geniscurn 
  (Genium) vel cetera huiuscemodi ineptia credere aut invocare praesumat... Nullus 
  christianus ad fana vel ad petras aut ad fontes vel ad arbores aut ad cancellos 
  vel per trivia luminaria faciat aut vota reddere praesumat. Nullus ad colla 
  vel hominis vel cuiuslibet animalis ligamine dependere praesumat etiarnsi a 
  clericis fiant, etsi dicatur, quod res sancta sit et lectiones divinas contineat, 
  quia non est in eis remedium Christi, sed venenum diaboli. Nullus praesumat 
  lustrationes facere nec herbas incantare... Nulla mulier praesumat sucinos ad 
  collum dependere nec in tela vel in tinctura sive quolibet opere Minervam vel 
  ceteras infaustas personas nominare, sed in omni opere Christi gratiam adesse 
  optare et in virtute norninis eius toto corde confidere. 
   |