| 
Sol  
  
- 
Passion de saint Marcel, ASS, 4 septembre, 200D
 
 
Priscus vero praeses animi indignatione succensus, sanctum Marcellum martyrem 
  impiis trucidantum carnificibus assignavit; isdemque jussit, ut ante simulacra 
  statuarum, quae in civitate erant, spectante vulgo gentilium, pro insanientum 
  libitis multimodosexciperet cruciatus. Primum ergo ad Saturni statuam, quae 
  ripae Araris imminebat, eculeo distentus, innumera ictuum flagella suscepit. 
  Deinde ad Solis imaginem, quae intra muros Sequanicae portae errore gentilium 
  praecipio colebatur, nec non ad atrium divi Hamonis (var.: Decubaconis, Divionis, 
  Divibavonis), ubi effigies olovitrea celso columnaae adorabatur collocata fastigio, 
  in secundo miliario civitatis praeside iubente perducitur.
 
   |