Accueil
Accueil | Forum | Livre d'or | Recommander | Lettre d'information | Infos Légales | Contact  .
Forum
Encyclopédie

Livre d'Or
Dialogues
Rechercher

Nous Aider
Contact



Annonces


Gaule
Orient
Express




Vous êtes dans Encyclopédie de l'Arbre Celtique > Sources géographiques antiques / Cosmographie de Ravenne / Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber I
Retour
Encyclopédie Celtique

Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber I

Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber I

[I. 1.] Sub del qui militant imperio, eius legem observare iniant et beatae atque infinitae gloriae perfrui bono desiderant, si sine dolo mentis et absque hypocrisi caritatem proximis suis impendunt, ut ab ipso, qui caelorum possidet sceptra et terrarum continet regna, frequentius ammonentur, et gratis dare omnibus petentibus, sicut acceperunt ab ipso deo et salvatore nostro, vehementius praestantur.

Quam ob rem, o mi frater carissime, postquam divina aspiratione praeditus me compelleres ut ego per pallidines subtilius tibi indicem mundum, recordari debes quod ait in sanctis scripturis dominus dicens "ubi eras quando ponebam fundamenta terrae ? indica mihi, si habes intelligentiam. quis posuit mensuras eius, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam ?" et alibi "altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est ?? sed tantum cum propheta clamemus "quam magnificata sunt opera tua, domine ! omnia in sapientia fecisti." nam quod apud humanum sensum possibile est, multorum philosophorum relegi libros Christo iuvante in quantum valeo : aio tibi, licet in India genitus non sim neque alitus in Scotia neque perambulaverim Mauritaniam simul nec perscrutatus sim Scythiam aut per quadrigines ambulaverim mundi, attamen intellectuali doctrina imbui totum mundum diversarumque gentium habitationes, sicut in eorum libris sub multorum imperatorum temporibus mundus iste descriptus est. sic enim ait quidam philosophorum "Romani tam per sapientiam plurimos amplectentes quam muneribus oblectantes seu armis debellantes totum mundum sibi subditum multis fecerunt temporibus." quod et testatur mihi sanctum Christi dei nostri evangelium dicens "exiit edictum ab Augusto Caesare ut describeretur universus orbis." sed et doctrina sanctorum apostolorum per totum divulgata est mundum, quemadmodum scriptum est "in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum.? nam ut praelibatum est, Christo nos iuvante diversa subtilius ad narrandum tuae iussioni parebo, ni fallor, nisi variae gentes sua prae nimia superbia concupiscentes alienas aut meliores patrias aut fortasse ab aliis nationibus graviter afflictae a propriis cespitibus transmetatae sunt et, ut barbarus mos est, forsitan ut olim nominatae sunt patriae civitates vel flumina, nuper aliter appellentur.

Sed ut ad propositum redeamus : omnibus sapientibus cognitum est quod universitatis bonus opifex Christus dominus noster omnipotens ex nihilo condidit cuncta fecitque luminaria magna ad ornamentum Olympi, per quae solertissimi viri creatoris iussu momenta et tempora supputare possunt. ergo dum sol totam diem per meridianum marginem potentissimi iussu factoris exambulat, unamquamque horam diei verno tempore tanquam horologium ordinem suum per occursum designat, possumus arbitrari universarum gentium patrias per magnum circuitum intransmeabilis Oceani litore positas, et Christo nobis auxiliante subtilius designare.

[I. 2.] Prima ut hora diei Indorum reperiuntur prosapiae, quorum post terga ad orientalem plagam tanquam ex latere proximus solus intransmeabilis eremus reiacet, qui apud humanos gressus nullo modo totus perambulari invenitur. nam ad frontem eiusdem Indiae Persae inferiores, id est Parthi, convicinantur, sed et aliae nationes eidem Indiae appropinquantes ; inter quas et Agarenorum transit brevi eremum Madian Nabathaei olitana patria.

Secunda ut hora diei Persarum est patria, in qua ex Oceano summae partis meridianae pertinens maximus sinus Persicus ascribitur.

Tertia ut hora diei Araborum quae aromata profert est patria, in qua ex Oceano meridiano pertinens maximus sinus, qui et mare Rubrum conscribitur, Arabicus esse dicitur.

Quarta ut hora diei Aethiopum Auxumitanorum Candacissi et Troglodytorum est patria ; in qua iuxta deserta et arenosa loca, quae non longe ab Oceano sita sunt, maximus lacus invenitur Nusaclis, per quem transit fluvius Nilus. qui Aethiopes plerique dracone vescuntur, ut testatur psalmigraphus. cuius patriae ad frontem, ut ad mare magnum dicamus, grandis eremus, qui et Nitrensis dicitur, reiacet, et postmodum spatiosa Aegyptus et Alexandria famosissima.

Quinta ut hora diei Aethiopia Garamantium reiacet ; in qua patria non longe ab Oceano fluvius qui dicitur Ger dilatissimus currit. in qua patria sunt montes qui Naubaboni appellantur. in qua Aethiopia est lacus qui dicitur Licumedis, simulque lacus qui dicitur Augitta. cuius Garamantium patriae ad frontem, multis prae medio spatiis, id est litus maris magni, Mauritaniae Cyrenensis ponitur patria.

[I. 3.] Sexta ut hora diei Aethiopia Biboblatis ponitur, ubi est lacus qui dicitur Tage. quae patria dum multum existit caumosa, litus Oceani spatiosissimum desertum habet, in qua patria sunt montes qui dicuntur Tuliatodi. in qua patria litus Oceani item fluvius Ger turbulentus currit. cuius Biboblatis spatiosissimae patriae ad frontem, immensis prae medio spatiis, ut dicamus litus maris magni, tota Africana ponitur regio et Numidia atque Mauritania Caesariensis.

Septima ut hora diei Mauritania ascribitur Perosis vel patria salinarum. in qua patria iterum maxima caumata esse videntur; in qua maximum deserti spatium est et montes qui dicuntur Litri. post terga patriae procul infra Oceanum tres magnae insulae inveniuntur. cuius a fronte patriae, multa prae medio spatia, id est litus maris magni, Mauritania ascribitur Tingitana, quae confinalis existit supra scriptae Mauritaniae Caesariensis.

Octava ut hora diei Mauritania dicitur Egel. in qua patria iuxta sinum Oceani sunt montes et ardere ascribuntur. in qua patria litus ipsius Oceani sunt montes qui appellantur Bracae. cuius patriae ad frontem per multorum miliariorum spatia, id est litus maris magni, Mauritania quae dicitur Gaditana ponitur ; quae Gaditana barbaro modo Abrida dicitur. quae litus maris magni confinalis existit praelatae Mauritaniae Tingitanae. in qua Gaditana patria gens Wandalorum a Belisario devicta in Africain fugit et nunquam comparuit. cuius Gaditanae patriae proximum fretum Septemgaditanus esse scribitur.

Nona ut hora diei Spanorum famosissima est patria.

Decima ut hora diei Galletiae vel Spaniae Vasconum est patria ; quae Galletia ex praedicta Spania pertinet.

Undecima ut hora diei Vasconum est patria, quae antiquitus Aquitania dicebatur.

Duodecima ut hora diei Britonum est patria ; cuius post terga infra Oceanum, ubi longius est duorum dierum cum suis noctibus prospere navigantibus iter, magna insula Brittania reiacet, quam Graecorum philosophi quasi micosmin appellant. et trans ipsam Brittaniam trecentis miliariis spatiis, ubi longius, Scotorum insula invenitur, quae et Ybernia conscribitur. nam iam ultra illam, ut ad occidentalem dicamus plagam, mulo modo ab hominibus terra invenitur.

[I. 4.] Itaque per totas duodecim quas signavimus horas diei patrias iussu dei qui producit ventos de thesauris suis fiant venti sex. si quis vero dicere voluerit quod inerudito more arbitratum est per singulas horas diei patriae, quia, quamvis in prima hora diei sol quasi super Indorum stare supputetur patria, attamen in eadem prima hora diei in totum respicit mundum : ad quae respondemus quia verum est quod, quando in prima hora diei sol quasi super Indorum respicere supputatur patriam, per universum nitescit mundum, non solum in prima hora sed et per totas duodecim horas diei ; sed et quando in duodecima hora diei sol quasi super Scotorum aestimatur esse patria, et trans ipsam Scotiam et trans extremam Indiam et in totum per quadrigines mundi, sicque, quanto Deus scit, trans totum orbem sol quod respiciat credendum est. sed ut diximus arbitrandum est in quo loco quasi sol stet, sicut in divina scriptura continetur "tunc locutus est Iosue Nave domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël ; dixit coram eis : sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Achilon.? o solertissimi viri, nonne tandem, quando sol contra locum Gabaonitarum stetit, non respiciebat in toto mundo ? et si talis dei famulus ut sol a nominate loco nec moveri arbitratus est, quid prohibet per singulas horas diei arbitrare quod quasi super diversas, ut dictum est, respiciendum supputetur patrias ? et si per horologium, quod in metallo designatur modicum, totam diem per horarum supputationes diligentius discernimus, quanto magis prudentes viri totum ut ros herophormum arbitrantes mundum possunt subtilius quae ponuntur patriae in universo mundo circa Oceani limbum per totas horas, ut dictum est, supputare.

[I. 5.] Et si forsitan ex contentionariis quispiam ingerere voluerit, asserens quomodo credendum quod prima hora diei sol statim in Indorum respiciat patriam, maxime cum dictum est quia intransmeabilis eremus post terga eiusdem Indiae extendatur, et proinde arbitrandum est quia prae valida longinquitate praedictae eremi sol moras usque in Indiam veniendum facit, cum omnibus palam est quod ultra fines terrarum oritur vel ponitur sol : ad quos dicimus quomodo verbi gratia stat homo in Scotia, ubi iam terra ultra nullo modo invenitur apud humanos oculos, ei comparet quod certissime duodecim horas diei expleat et propinquus sol collocetur ; et si inerudito more pergens itinere hic investigator finem occasus solis exquisierit, nequaquam invenire putet, quia tantummodo creatori omnium cognitum est ; pari modo et orientalem plagam arbitrandum est, quia ex latere orientali, quamvis dictum sit quod post terga eidem Indiae intransmeabilis existat eremus, sicuti et in Scotia duodecima hora diei explicita supputatur, quia, ut diximus, post terga Britaniae adiacet, quamvis post eandem Scotiam ab humanis obtutibus infinitus Oceanus esse dignoscitur. nam plerique sancti patres et nonnulli huius mundi philosophi scripserunt quod Transindorum vel Britonum regionibus oritur vel ponitur sol. quod testatur mihi sanctus Basilius Caesariae Cappadociae episcopus in suo Exameron, sed et sanctus Ysidorus Ispalensis. nam Liginius et Cathon atque Iamblichus huius mundi philosophi in suis expositionibus decreverunt quod verno tempore Transindorum vel Britonum regionibus oritur vel ponitur sol.

[I. 6.] Et si forsitan aliquis nostram expositionem renuens cosmographie crediderit, qui cunctam quasi Orientis plagam descripserunt et etiam Oceanum vel iuxta limbum eius sita loca et regiones quasi minutius nominatim designaverunt, quod omnibus Christianis dicere illicitum est, quia, ut plerique philosophi decreverunt, nulli homini permissum est post terga Indiae, quae dicitur Dimirice Evila, Oceanum reperire ; quod et credimus, quia certissime ita veritas esse probatur : namsicut praemisimus, si aliquis eisdem cosmographis magis quam nostrae expositioni crediderit, quod tantus Oriens ab hominibus Oceano circumseptus perambuletur et nominatim describatur : ad quos dicimus, ergo ubi est ille immortalitatis suavissimus paradisus, qui in sancta scriptura ad Orientem esse describitur, in quo noster protoplastus ab angue suasus pessimo factoris iussum spernens renuit vitam exulque effectue necet meruit proprio arbitrio ?

Quam ob rem nos credimus quod trans Indorum Dimiricam Evilat patriara intransmeabilem ab hominum itinere ad orientalem plagam ipse paradisus esse ostenditur, sicut hic testatur mihi sanctus Athanasius Alexandriae episcopus ab Antiocho exquisitus praeside dicens "testificatur mihi sancta scriptura dicens quod plantavit deus paradisum in Eden ad Orientera : docet enim nos quia in extrema Orientis totius terrae est paradisus. quam ob rem aiunt quidam disertissimi historiographi quoniam propterea cuncta ambrosiifera gignuntur sicut proxima paradisi existit provincia. et quemadmodum palmae masculi proxime vicinantes feminas palmas per aspirationem ventorum fructificare faciunt, ita videlicet ex paradiso ventorum flatibus flagrans aspiratio vicinantium sibi locorum arbores aromata gignere facit.? Taleque testimonium quod ipse existit fluvius. nos quippe dicimus quod omnia flumina ex terra in mare sua effundunt fluenta : nam nullo modo de mari in terram ab humains obtutibus procedere videntur, excepto reumaticam accessam. quod omnibus palam est. sed illis responditur quomodo legimus de fonte Arethusa. illud vero quod in sacra scriptura insertum est et eius similia, quod ex alio fonte de alia insula mare per medium aqua cursum dat, quod multis modis probatum est, et quia omni modo hoc ab omnipotenti potest fieri domino, quod omnia flumina intrant in mare et mare non redundat, in locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant, pro certo verum est : sed nullo modo ab humanis videtur obtutibus.

[I. 7.] Et si aliquis ignoranter dixerit quia ille homo forsitan, qui usque in extremum Orientis Oceanum ambulavit, illum nobilissimum invenit paradisum suisque pedibus perambulavit, sed fortasse dei iussu ab oculis eius absconsum est ipse locus quo existeret paradisus, et nisi arbitrabatur eum esse velut unum de aliis locis (nam ipse erat certissime paradisus): et ad quem respondemus, hoc etiam si in humana mente assederit, velut unam de iniquis cogitationibus esse decernimus, quod corruptibilis missus fuerat homo aut sponte perambulans suis corporalibus oculis potuisset vel modo possit nobilissimum videre paradisum aut pollutis terram sanctam perambulare pedibus. plurimi enim quasi cosmographi sub paganorum tempore, ante quam gens Romanorum potestatem dominandi accepisset saeculum, non dicimus quod totum mundum, nam orientalem, ante quam Christi dei nostri de incorrupto virginis utero corporalis fuisset praesentia, ante, orientalem plagam descripserunt ut dictum est. et ubi fuit ille gladius versatilis, qui dei iussu usque ad incarnationem eius adventum custodiebat paradisum, quando homo corruptibilis carnaliter potuit in ipsum ingredi paradisum ? nos non dicimus quod iustorum, quorum deus iubet, animae non ingrediantur in paradisum, sicut credimus illius latronis fidelissimi, ad quern ait Christus deus noster omnipotens, qui tantummodo carne crucifixus est, hodie mecum eris in paradiso ; sed dicimus quia, si ex peccatis anima peccatoris omnimodo ingredi prohibetur in paradisum, quanto magis autem a terreno missi domino aut sponte homo peccator corporaliter ambulans dei iussu ipsum ingredi prohibeatur in paradisum.

[I. 8.] Legimus etenim illum magnum regem Macedonum Alexandrum, dum per Transindorum patriam eremum diebus perambulasset plurimis, non solum a Stoicis ex Indorum genere hominibus sed et a daemonibus, qui etiam nolentes proferre veritatem ut assolent, accepit responsum isdem Alexander quod infinita apud humanos gressus illa existeret eremus, et ideo quasi ad propria remeandum ipse regrediebatur Alexander, sed et in eodem libro Alexandri, dum de Macedonia propria movit patria Dariumque regem Persarum occidit, deinde Porum regem interfecit Indorum, nullo modo invenitur quod Alexander mare transisset et sic usque in eremum quae est trans totam Indiam perambulasset, sed magis tam ipse Alexander quamque eius infinitus exercitus equites pedestres cum vectis gladiis in illis ambulasse describuntur partibus. itaque alii fallaces pseudocosmographi praefata flumina, id est Tigrin et Euphraten, ex montibus Armeniae processuros historicaverunt. sed et hoc absit quod veritas sit. non ergo in Armeniorum terra ille suavissimus paradisus esse ostenditur. et quomodo in Oriente paradisus esse adscribitur, si in Armenia esse putatur ? qui Persae Parthi a super ipsam ponuntur Armeniam, quae Armeniorum terra infertilis esse adscribitur. immo magis prae omnibus orientalibus regionibus frigida esse clarificatur, et plus montuosa magis quam plana asseritur. et ubi est locus epulationis ac omni odore suavitatis plenus, sicuti oportet credere quod suavissimus existat paradisus ? nos videlicet credimus, sicut sancta scriptura continet, quod ex fluvio qui de paradiso egreditur quatuor flumina, id est Greon Phison Tigris et Euphrates, procedunt per onmia. et plerique gentiles philosophi in suis expositionibus decreverunt quod de duobus fluminibus de Transindorum patria eremo, de loco investigabili, per diversas procedunt patrias, qui ipsi Tigris et Euphrates invisibiliter discerpentes hinc inde terram per immensa miliariorum spatia iuxta Armeniae montes manifestantur ; qui postmodum implentes copiosam terram Assyriorum, Mesopotamiam luce clarius designant, quamobrem nullus tali expositioni discredat et aliis credat, quod in extremo Oriente, id est post terga intransmeabilis eremi Indiae Dimericae Evilat, Oceanus apud homines inveniatur, atque de meridiano Oceano mare procedat in septentrionalem, dividens terram, et mundi dietam designet, vel quod ex Armeniis montibus, quod absit, Tigris et Euphrates exurgat, sed magis magisque quod contra sanctam scripturam apparet totis suis cum nisibus renuat et immaculatam fidem Christianorum alacri animo diebus vitae suae amplectatur, ut ab aeterna dampnatione ereptus caelorum gaudiis perfrui mereatur.

[I. 9.] His etenim expletis altercationibus quia opportunum est unde res exigit ut loquamur et nostrum propositum expleamus septentrionalemque diligentius plagam in quo valeamus Christo iuvante enarrare non obmittamus, sicut philosophorum coetus inter reliquos suos sermones determinat quod sol sub profunditate Oceani arctoam partem noctu exambulat habentes quasi testimonium sanctae scripturae, quae dixit quod "sol egressus est super terram et Loth ingressus est Segor," et alibi "oritur sol et occidit sol et in locum suum ducitur, oriens ipse vadit ad austrum et girat ad aquilonem," et proponunt quia si aliquis voluerit dicere quod non dicit sancta scriptura clarius quia sub profunditate Oceani vadit sol spatium per nocturnum : ad quos respondemus quomodo dictum est quia sol egressus est locis. nam non potuisset sancta scriptura dicere, respexit super terram, si altitudinis non fuisset sermo. nam si dixisset, sol egressus est super terram, significaret quod de profundo sol procedat in superioribus. nam sancta scriptura de hoc capitulo ita proponit. sed et testare sibi de hoc ipso nonnullos mundanos philosophes, inter quos Liginium et Ptolemaeum regem Aegyptiorum ex stirpe Macedonum arctoae partis descriptorem, asserunt. sed et Rigilinus, ut dicunt, philosophus ita decrevit.

O creatoris inclita et valida potentia, sat mira cuncta quae gessit archana providentia. cuius iussu lux oritur : desistunt statim tenebrae : occumbit Titan: protenus assistunt terrae sedule, nocteque sol igniformus partem arctoam ambulat zozaico itinere ac per immensos latices.

Sed o mirandus artifex, qui fecit ut igniformus, cum is sit ortus nimphibus, nunquam exurat latices ; a nimphis nee extinguitur, ut, foret ignis, assolet, inlaesus ut permaneat, utique in servitio isdem currens igniformus iussum factoris peragat. remeans unde oritur rursus refulget sedule.

Nam alii philosophi et prudentes viri dixerunt quod in arctoam partem infra Oceani mare innumerabili spatio atque investigabili itinere dei iussu maximi sunt montes, post quos, quando sol occasum accipit, totam perambulat noctem, usque dum rediens secundum suum tempus mane post ipsos montes iterum hominibus apparet, et proinde quotiens luna ex radio solis suo tempore eclipsin patitur.

[I. 10.] Sed et alii philosophi, qui, ut supra diximus, eum quasi sub profunditate Oceani ambulaturum dixerunt, dum multas altercationes, in suis proposuissent opusculis, et hoc ipsum altercaverunt, dicentes quod vel si alii dicunt quia infra Oceanum innumerabili spatio itineris sint montes post quos sol vadat et cetera, hoc nullo modo veritas est, quia Oceanus toturn circuiens mundum, finis eius ulterius dei iussu nullo modo invenitur. et quis vidit suis oculis illos montes ? ubi in sancta scriptura esse leguntur ? ad quos obviantes illi philosophi et prudentes viri respondent, et nos ita dicimus, quod Oceani ulterius apud homines. finis non invenitur ; sed dicimus quia sunt montes creatori cogniti, apud homines inreperti, sublimes atque investigabiles, post quos, ut fati sumus, sol gradiens iterum refulget hominibus, nam si quis ex vobis suis vidit oculis quod sol sub profunditate perambulet et reliqua, aut ubi hoc in scriptura insertum invenistis quodammodo ? ad quos iterum obviantes illi alii philosophi dicunt, nos nostris oculis nunquam vidimus, quia nec permittitur a deo humanis videre obtutibus: nam in scriptura legimus quod supra diximus quia "sol egressus est super terram et Loth ingressus est Segor." igitur interrogamus vestram solertiam ut, quid aquae maxime puteorum hyemali tempore sunt calidae ? et aestivo tempore noctes minores existunt et sol moras facit per aquas ambulando, ideo calescunt, et hyemali tempore maiores dum existunt noctes celerius sol super aquas transiens eas calefacere non occurrit. quapropter dicitur quod sol sub profunditate aquarum dei iussu nocte gradiatur. ego denique relinquens aliquas has altercationes dico quod certissime non bene solvo Salomonem : venit partem aquilonem, nocte ambulat : nam quomodo et qualiter, tantummodo deo nostro est cognitum.

Sed ut ad prepositum redeamus, ut dictum est, per nocturnos occursus solis Christo nobis auxiliante possumus arbitrari quomodo litus per latum Oceanum arctoae regiones ponuntur.

[I. 11.] Prima ut hora noctis Germanorum est patria, quae modo a Francis dominatur, ut superais dictum est, cuius post terga infra Oceanum praedicta insula Britania, dum nimis est latissima, invenitur.

Secunda ut hora noctis ex parte ipsa Germania vel Frixonum Dorostates est patria, cuius post terga infra Oceanum insulae inveniuntur.

Tertia ut hora noctis Saxonum est patria, cuius post terga infra Oceanum insulae inveniuntur.

Quarta ut hora noctis Northomanorum est patria, quae et Dania ab antiquis dicitur. cuius ad frontem Alpes vel patria Albis : Maurungani certissime antiquitus dicebatur. in qua Albis patria per multos annos Francorum linea remorata est. et ad frontem eiusdem Albis Datia minor dicitur, et dehinc super ex latere magna et spatiosa Datia dicitur : quae modo Gipidia ascribuntur ; in qua nunc Unorum gens habitare dinoscitur. posthinc Illyricus usque ad provinciam Dalmatiae pertinget.

Quinta ut hora noctis Scirdifrinorum vel Rerefenorum est patria.

[I. 12.] Sexta ut hora noctis Scytharum est patria, unde Sclavinorum exorta est prosapia; sed et Vites et Chimabes ex illis egressi sunt. cuius post terga Oceanum non invenimus navigari.

Septima ut hora noctis Sarmatum est patria ; ex qua patria gens Carporum, quae fuit ex praedicta, in bello egressa est. cuius post terga Oceanus innavigabilis est.

Octava ut hora noctis Roxolanorum est patria, cuius post terga inter Oceanum procul magna insula antiqua Scythia reperitur. quam insulam plerique philosophi historiographi conlaudant ; quam et Iordanus sapientissimus cosmographus Scanzan appellat. ex qua insula pariterque gentes occidentales egressae sunt : nam Gotthos et Danos, imo simul Gepidas, ex ea antiquitus exisse legimus.

Nona ut hora noctis Amazonum est quae ab antiquis dicitur patria, postquam eas de montibus Caucasiis venisse legimus. cuius post terga ad frontem spatiosa antiqua Dardania ponitur, et desuper ut dicamus ex latere paludes maximae inveniuntur, quae et Maeotides appellantur, et sicut alii historiographi enarrant, per multorum miliarium spatia aliqua pars praelatae ab hominibus perambulari potest.

Decima ut hora noctis grandis eremus et nimis spatiosa invenitur, cuius a fronte vel ex latere gens Gazorum adscribitur, quae eremosa et antiqua dicitur Scythia.

Undecima ut hora noctis Caspium portae vel vicus extremus Taurus sit, qui Caucasus unus et iterum intransmeabilis eremus esse conscribitur.

Duodecima ut hora noctis antiqua Albania sed et Hyrcanorum Yssoon simulque Parthorum est patria, quae cum ante dictis Indis Bactrianorum ut spatiosissima confinalis esse dinoscitur.

[I. 13.] Itaque per totas duodecim quas designavimus horas noctis patrias iussu dei qui producit ventos de thesauris suis fiant venti sex. inde et si obstans litigator dixerit quomodo et qualiter una hora per unam gentem supputatum est universae diei quamque noctis, dum est gens quae iuxta ipsum residet Oceanum, quae tenet litus ipsum Oceanum per multogento milia, maxime dum aliae gentes reiacent per longum litus Oceani amplissime, aliae vero reiacent ex transverso, aliae prope, aliae longe ab Oceano residentes tantummodo mucronem suum usque ad Oceanum expergunt : ad quem Christo iuvante respondemus quia verum est, sed recordare, o amice, quod praediximus de mutatione gentium sibi, quod pene tres horas detinet, et iterum invenies nunc tres vel quatuor gentes prae metu aliarum in unum coartatas, quae neque unius horae spatium detinent ; unde nos ita et alias decernimus, tanquam in Aethiopum gentem aliquantae horae supputatae sunt, et aliarum gentium liquidais habitationes ediscere possumus. sed si legeris, Odocare, bellum quod gessit Traianus Romanorum imperator, quando litus totum arctoum Oceanum ambulavit, quando et Dacorum regem devicit, mirifice ibidem invenios quomodo mirabantur Romanorum sapientissimi arbitrantes detinere terram aequaliter.

[I. 14.] Et si aliquis proposuerit dicens, non rite sed magis ignoranter per horarum noctis septentrionalis plagae circum limbum Oceani positae patriae supputatae sunt, dum quandoque horologium non est et fortasse, ut adsolet, nox caliginosa existens millo modo valet homo noctis supputando intueri horas, per quas, ut dictum est, cognoscere possit praefatas patrias : quibus respondendum est quomodo ergo in sanctis scripturis insertum est quod "factum est noctis medium, percussit dominus omnem primogenitum in terra Aegypti ;" et psalmographus David ait "media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae ;" et in Iudith continetur ita "induxerunt illam servi Olofernis in tabernaculum et dormivit usque ad mediam noctem." sed et auctor vitae Christus dei filius deus noster omnipotens in parabolis suum per eloquium ait "media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei." nam et in Actibus apostolorum continetur "media nocte Paulus" quoque "et Silas adorantes laudabant dominum" et reliqua. et si aliquis dixerit quia non receperit in sancta scriptura sexta vel qualibet hora una ex duodecim horarum noctis supputatio nisi tantummodo media nocte ut praefatum est asseritur : ad quem respondemus, quomodo possumus mediam cognoscere noctem, nisi quemadmodum per sextam horam determinavit ? ita et sapientissimi viri prudenti arbitrio media nox vel sexta hora bene aestimatur, et si sexta hora sicuti facimus media nocte determinat, ergo possumus superius a prima hora usque ad sextam pertingere ; dehinc inferais a sexta usque ad duodecimam horam noctis supputandum explet. nam ut clarius loquamur, inveni in sancta scriptura nominatim tertiam horam noctis manifeste, sicut in Actibus apostolorum scriptum est "vocatis tribunus duobus de centurionibus dixit illis, praeparate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis et iumentum praeparate et imponentes Paulum salvum perducite ad Felicem praesidem."

[I. 15.] Sed et si capacitate huius rei indagatoris plura inquirendum sensus vagaverit, et per horarum noctis supputandum patrias testimonium ut adipisci noluerit idiotico more, dicimus vel patriam assimilare debeat, id est, quas in prima diei patrias esse designavimus, et tunc ad frontem eiusdem patriae septentrionalis plagae patrias, quas in duodecima hora noctis esse supputavimus, aestimet quo maneret ; et sie posthinc cunctas horas diei horarum noctis per designatas assimilet patrias, et postmodum Christo nobis auxiliante expositionem, quam supra vel inferius designavimus, veracem esse reperiet. nam et si aliquis ex contentionariis dicere voluerit quod quasi totius noctis horarum supputatio per tantummodo Europam nominata est, et in fluosas maritimas inundationes inciderit, volens dicere quod tam magna nobis dicta sit Europa, id est portio Iafet, quemadmodum utriusque fratris, id est Sem Cham, et quod in sola Europa tota nox supputata est, sicut in portione duorum fratrum totus supputatus est dies: nullus etenim hoc arbitretur, quia quando verno ut supra dictum est tempore per supputationem horarum singulas designavimus patrias, maxime partem Europae sol transiens collocatur, quamquam mediante verno tempore nox minor die demonstratur.

[I. 16.] Nam et ipsa Europa angustior quam Africa esse dinoscitur, quanto magis praedicta Asia angustissima esse probatur, et dum est ipsa Europa arta in loco protenditur. et si hoc inquisitor lectionis distulerit, vel prudenter ambulantes viros interroget, quemadmodum dicimus : praefata enim Europa nullo modo alibi amplius dilatatur a mari magno usque ad Oceanum nisi ad patrias Dalmatiae, quae ponitur ut diximus super mare magnum, quae patria Dalmatia, quamvis in medio sint diversae patriae, attamen recto itinere respicit ad Daniam, quae ut diximus iuxta Oceani litus ponitur.

Asia vero amplissime dilatatur a provincia Bithynia patria ut diximus ; ponitur super mare magnum id est angustum quod exit de mari magno Pontico in Propontida. Aethiopia autem ponitur circa Oceani litus. quae Bithynia, vel si medio propositis multis milibus spatiis, tamen recto itinere ad Arabiam respicit. et vel a sapiente viatore doctus, o inquisitor, crede quod quanto magis est dilatissima Asia quam supra scripta Europa, et tunc animadverte quod a nobis Christo auxiliante universae patriae veraciter designatae sunt.

[I. 17.] Nos denique volumus Christo nobis auxiliante plurimas civitates vel flumina tam circa litus quatuor principales colfos maris designare, id est

Primum colfum orientalem, qui remigatur itixta litus maris ab Alexandria et Tyro et Sidone usque Laodicia, ubi fluvius Orientis qui venit de Syria per civitatem Arethusam in mare ingreditur, girans ipse orientalem colfum usque ad Ephesum.

Secundum colfum Ponticum, qui remigatur iuxta litus maris ab Iero et Chaldaeorum terra usque ad Lazorum patriam, revolvitur autem ab Asilia, Avasgia, Phanugoria usque Vosporum vel Chersona et usque introitum Danubii fluminis in mare.

Tertius colfus est occidentalis, qui remigatur iuxta litus maris a loco qui dicitur Diana, qui est sub Durachium, per Dalmatias, Istriam et Venetias. revolvitur Esperius colfus ab Altino et Ravenna per fines Pentapoleos Spoletaneorum et Beneventanorum usque Veretum, qui est super Ydranta.

Quartus colfus Galliens, qui inchoatur a civitate Regio et remigatur iuxta litus maris spatiosissimae nobilisque Italiae, circuiens a Marsilia Septimaniae per totam Ispaniam usque ad fretum quod supra diximus Septemgaditanum.

[I. 18.] Et a supremo ut dicamus totas patrias et plurimas earum civitates seu diversa flumina, quae per spatiosissimum mundum ponuntur, volumus designare ; sed et insulas et cherronisos, Cycladas et Sporadas seu Dorcadas per mundum positas volumus indicare.

Potuissemus etenim Christo nobis iuvante subtilius dicere totius mundi portus et promuntoria atque inter ipsas urbes miliaria, vel quomodo cunctae patriae aut qualiter ponuntur mirifice depingendo designare, sed ideo, tanquam lectionem nostram cosmographiae exactionem facientes, omnes designationes vel quae plura fuerunt polylogiam fugientes taciturnitati commendavimus. praelatas vero patrias earumque plurimas civitates seu flumina, ut promisimus, indicare volumus. nullus tamen aestimet quod diversas nominatim modo gentes enarremus, sed ut diximus patrias sitas in Asia quae singillatim nominatae sunt in portione Sem filii Noë.


Sources:
  • Julien Quiret pour l'Arbre Celtique

  • Autres fiches en rapport

    Attention
    Ceci est une ancienne version de l'encyclopédie de l'arbre celtique.
    Les liens ci-dessous, vous améneront vers la nouvelle version,
    complétement "relookée" intégrant une navigation plus aisée.


    Danuvius (Danube) [ fleuves & rivières (de Dabrona à Durius) ]
    Hiberni / Ierne / Sacra insula (Irlande) [ Les îles ]
    Navigation
    Vers le niveau supérieurCosmographie de Ravenne (La)
    Vers la fiche suivanteRavennatis Anonymi Cosmographia - liber II
     Rechercher:   (N.B. : Eviter les pluriels)


     Hyper thème:  


    Retour à la page Sources géographiques antiques



    Haut de page


    www.arbre-celtique.com
    Accueil | Forum | Livre d'or | Recommander | Lettre d'information | Infos Légales | Contact 


    IDDNSite protégé. Utilisation soumise à autorisationIDDN
    Conception : Guillaume Roussel - Copyright © 1999/2024 - Tous droits réservés - Dépôts INPI / IDDN / CNIL(1006349) / SCAM(2006020105)