Accueil
Accueil | Forum | Livre d'or | Recommander | Lettre d'information | Infos Légales | Contact  .
Forum
Encyclopédie

Livre d'Or
Dialogues
Rechercher

Nous Aider
Contact



Annonces


Gaule
Orient
Express




Vous êtes dans Encyclopédie de l'Arbre Celtique > Sources géographiques antiques / Cosmographie de Ravenne / Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber II
Retour
Encyclopédie Celtique

Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber II

Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber II

[II. 1.] Prima patria est India quae dicitur Dimirica Evilat, quae apud homines quomodo ad orientalem plagam finita invenitur. in qua India Dimirica plurimas fuisse civitates per quosdam philosophes inferius designates legimus ; sed ego secundum Castorium cosmographum aliquantas designare volo, id est iuxta illud quod praediximus intransmeabile desertum est civitas quae dicitur Palanda, et postmodum sunt civitates, id est

Sinna
Bonogaris
Bilimasgram
Sainpam
Moduram
Samar
Corubantaci
Mirris
Saotis
Cosimbiae
Indavadara
Tolabum
Absadistiappa
Nincibala
Parogaarum
Immata
Carsamir
Opidium
Scobarum
Antiochia
Tarmata
Dosara
Coropatina
Garafana
Coliphissindorum
Calippa
Pitinna
Camagora
Paloris
Agaris
Blinca
Coziara
Cotiziaris
Claminia
Maziris
Ceta
Elima
Patinnae
Nilcinna
Aruata
Arcon
Cetis
Elcundis
Corucara
Patitana
Rana
Bestigia Daselenga
Rainna
Bauterna
Alexandria
Achirea
Binnagar
Parazene
Aradarum
Alexandrium
Hora
Alexandria Bucephalos
Albi Alexandri
Caumatis
Fasca
Pasate.

Per quam patriam Indorum diversa flumina currunt, inter cetera quae dicuntur, id est

Aunes et
Paridis.

[II. 2.] Secunda autem est patria quae dicitur India maior, quae Thermantica atque Elatis appellatur, quae est dextrae partis Indiae Dimiricae. in qua India plurimas fuisse civitates legimus per ipsos philosophos ; sed ego secundum praefatum Castorium aliquantas designare volo, id est

Mouvastica
Cameza
Pictis
Stalec
Antopolis
Modmot
Antera
Gobdie
Belfra
Crubicaria
Divina
Sostrate
Porrepa
Nessaci
Aspada
Mardane
Murge
Thermantica
Aris
Bacesia.

Quae India maior Thermantica ut supra diximus ab antiquis Elamitis dicitur. per quam Indiam Thermanticam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur

Vinenora et
Oridis.

[II. 3.] Tertia item sinistrae partis, quasi ad Septentrionem Indiae Dimiricae, ponitur patria quae dicitur India Serica Bactrianis. in qua India Serica est regio quae dicitur Bracmania, ubi plurimi philosophi inveniuntur. in qua praedicta India Serica plurimas fuisse civitates per plures philosophes legimus; sed ego, ut Castorius ait, eiusdem patriae civitates aliquantas designare volo, id est

Aspagora
Thibrasense
Aris
Ola
Ganges
Ustobarisata
Indovar
Parcha
Arate
Bactriana
Lumosa
Palibothra
Cistrope
Serisia
Pasticar
Araubula
Tribassus
Paligas
Propasta
Labiana
Solinga
Age
Europos
Asacorum
Indrapana
Absbana
Tropsasia
Carcoe
Sistata
Cosata
Tosorata
Races
Lomusa
Simtura
Indovarium
Ange
Morrana
Paspora
Tudana
Dirica
Baccas
Saphar
Spane
Antiochia
Acetis
Oscanibate
Thage
Gugitana.

Per quam Indiam Sericam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur, id est

Ganges
Torgoris et
Accessinis,
quae exeunt in Oceanum. cui patriae Sericae confinatur Oceanus, qui per longum intervallum usque ad Caspias navigatur portas et in antea.

[II. 4.] Item iuxta supra scriptam Indiam Sericam est patria quae dicitur Parthia, quae habet infra se provincias, id est

Chorasmion
Socdianon
Sabeon
Parapanisidon
Ariinon
Satriadon
Arachotou.

In qua praenominata patria plurimas, inter plures cosmograpbos, ut ait ipse Castorius, fuisse civitates legimus, id est

Concabas
Aradum
Tarspeda
Zercane
Orta
Sismaida
Artaxata
Zotozeta
Ragauna
Arsania
Isumbo
Aspa
Eurobus
Mardusa
Disma
Ymoa
Calata
Dizanas
Tigranocerta
Caspi
Ondacara
Gebbin
Colcana
Colphiana
Exagigarda
Sipte
Adipte
Nabarra
Arsania
Sardera.

Inter quam Parthorum patriam et Indiam transit fluvius maximus qui dicitur Indus, qui, ut dicit Paulus Orosius, in mare Rubrum ingreditur ; ceteri vero dicunt quod in Persicum colfum mergitur ; attamen scimus quod in meridianum mergitur Oceanum ad faciem insulae Taprobanae.

[II. 5.] Item iuxta supra scriptam patriam Parthorum est patria Persorum quae dicitur Parsagade. quam patriam ego relegens plures philosophes secundum Castorium ipsam patriam designavi. quae patria habet provincias quae dicuntur

Carmanon
Cession
Massabaton
Chaloniton
Ascion
Oriton
Teriton
Gyrilion
Gargaridion
Tantaleon
Agrienon
Latramon
Cabeon
Cletabion
Carbinisacron.

In qua patria Persarum plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Archedotis
Patienas
Parsagada
Persepolis
Armoza regia
Stagus
Palmodes
Bregnana
Piratum
Babsa
Bicus
Sostrate
Sevavicina
Duina
Onoadas
Ecbatanas
Carema
Ydeantalia
Asta
Praesidim
Cistra
Bernasda
Ranchi
Spasinucaras
Asabe
Narra
Barblana
Naarre
Monumentum
Tamara
Scene
Dorista
Seleucia
Babylon (Hilla)
Rache
Rutarata
Narta
Borcoe
Suretala
Dertha
Diothaze
Sepe
Ati
Barpsis
Barballissum
Cubicumbilo
Zara
Yctiopon
Imda
Ange
Parduce
Tare
Spasinucaras.

In qua patria ex Oceano summae partis meridianae pertinens sinus Persicus conscribitur.

Item patria quasi ad partem meridianam quae dicitur patria Hentru Nabathaei Mazianitae. quae patria est arenosa et pro desiderio habens aquam. cuius patriae etiam spatia per plurimos legi cosmographos. quam patriam ipse Castorius desertam asseruit.

[II. 6.] Item non longe ab ipsa regione est patria quae dicitur Omeritia, quae et Eudaemon Arabia dicitur. in qua plurimas civitates fuisse legimus plurimos per philosophos. sed ego secundum praefatum Castorium aliquantas designare volo, id est

Gabonita
Sargo
Empurium
Misaria
Luta
Aminea
Olafi
Sata
Simphea
Lacha
Lusor
Marthi
Turris
Maratha
Athima
Datilum
Sabilum
Sabor
Mafa
Atima
Cosaba
Menfaba
Periba
Obiae
Fabri
Raxaturis
Divitia
Taruda
Novacum
Novata
Caldis
Nema
Coria
Boanum
Agar
Dante
Lathinat
Borea
Valiae
Amara
Camarum
Cyrituca
Negra
Tafram
Egram
Sacamum
Cornan
Leuce come
Corona
Salatim
Carcha
Gera
Taboca,
Coromanis
Matramis
Tabam
Ommae
Samematride
Castrillum
Amarium.

[II. 7.] Item iuxta ipsam regionem est patria quae dicitur Arabia maior, in qua fuisse plurimas civitates legimus diversos per philosophes, sed ego secundum supra scriptum Castorium aliquantas civitates eiusdem patriae signare volo, id est

Orea enpurium
Arsinoe enpurium
Berenice
Ptolomais
Bernitiae
Miosormos
Samotracis
Arsinoe
Satanna
Olelum
Parana
Minea
Petria
Sabea
Cletabis
Aflaron
Aquadosa.

Item iuxta supra scriptam civitatem Berenecide est civitas quae dicitur Cenon idrima, item

Gabaum
Appollonos
Phalacorum
Xeron
Dios
Comvasim
Afroditis
Didimus
Phinice.

In qua Arabum patria ex Oceano meridiano pertingens maximus sinus Arabicus esse describitur, qui et mare Rubrum esse manifestatur.

[II. 8.] Item ad partem quasi septentrionalem, iuxta regionem quam praediximus Parthorum, est patria quae appellatur Hyrcaniae sinus, quae Hyrcania dum in longum ponitur, etiam cum superius dicta India Serica adiungitur. quae Hyrcania habet provincias, id est

Mardianum
Derbiceon
Cadusion
Eroon
Issis
Esidis Scython
Ytio Scython
Sacens Scython
Tapurion
Tocarion
Erurion.

In qua praefata Hyrcania cum suis provinciis plurimas fuisse civitates inter reliquos philosophes, ut ait Castorius, legimus; ex quibus aliquautas designare volumus, id est

Cipropolis
Axara
Portum
Castillum
Tarsambaram
Aquilleam
Belalus
Gareas
Camia
Sazala
Armastica
Teladalfir
Telada
Ucubri
Laia
Liponissa
Tilida
Sanora
Tegamia
Gravete.

Per quam Hyrcaniam plurima transeunt flumina, inter cetera quae dicuntur

Iarartis
Oxus
Austia
Nigrinus
Maritus
Sicris.

In qua Hyrcania, ut diximus, ex Oceano Caspium summae septentrionalis partis pertinens maximus sinus Hyrcanus ascribitur.

[II. 9.] Item non longe ab ipsa Hyrcania ponitur patria quae dicitur Media maior, quae habet provincias, id est

Gelon
Artatio et ceteras
Unites
Barriana.

In qua dilatissima patria, id est Media, Tigris fluvius insulam facit quae dicitur Thonitis. in qua supra scripta Media maiore plurimas fuisse civitates legimus inter plurimos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Ragaunia
Didima
Indua
Acachia
Isumbo
Dognavana
Maia
Bastavena
Condaca
Data
Scrabon
Incate
Amoequum
Barca
Cazaci
Aradita
Desertam
Abacagna
Adaba
Andiritum
Cerium
Babra.

[II. 10.] Item iuxta ipsam reg ionem ponitur patria quae vocatur Media minor, quae et Gozar dicitur. in qua Media minore plurimas civitates fuisse legimus inter plures philosophes, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas significare volumus, id est

Strippa
Aravigulo
Ladaca
Triraxus
Labiana
Aracotus
Prostas
Carcoe
Nastana
Andratana
Carbestrio
Sitarane
Ospa
Patransana
Dizanas
Dimiza
Zancerion
Tygranocertam
Colchanam
Navaram
Tygrium.

Per quam Mediam minorem plurima transeunt flumina, inter cetera

Dae et
Nabor.

[II. 11.] Iterum est non longe ab ipsa Media patria Persorum Assyriorum Ctesifontis Peloriaca, quae habet infra se provincias, id est

Edruxion
Gimandrion
Sarradon.

Quae Persorum Assyriorumque patria protenditur usque superius dictam patriam Persorum, quam diximus Parsagade. in qua patria Persorum Assyriorumque plurimas civitates fuisse legimus inter plures philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Bantem
Nicanicio
Astenuta
Tumerta
Rapsum
Zeracana
Ctesiphontem
Balictanor
Artemida
Charra
Pelloriarcha
Gubrata
Zelfir
Rum
Danas
Thionas
Albanis
Tebe
Ara
Alepicre
Sambure
Vica
Bellum
Congo
Praetoris
Peratitam.

Per quam spatiosissimam Persarum Assyriorumque patriam transeunt plurima flumina, inter cetera

Ydaspisaris
Gimandros
Ypanis
Pencotrox
Tionas
Marimia.

[II. 12.] Item iuxta supra scriptam patriam, quam diximus Mediam, diversae ponuntur patriae, id est Armenia maior Ararat, id est tertia et quarta, item patria Armenia maior, id est prima et secunda, item patria Siania Caucusorum, item patria Albania, item patria Masageton, item patria Caspiae, item patria Lepon, item patria Iberia, item patria Lazorum. quae patriae infra se habent diversas provincias, ex quibus aliquantas nominare volumus, id est

Camogenis
Boloconoton
Balbiniton
Laminacenon
Arbilesenon
Camposalamenon
Colfiaruinseon
Tanateon
Ansipedon
Fassianon
Carriziton
Ciboliton
Igraleton
Filagreton
Micetiton
Dibalon
Certinon
Otenou
Tangarenon
Dercibeon
Paraliton.

Quas diversas patrias multi descripserunt philosophi, ex quibus ego legi Arsatium et Adfroditianum Persas, qui lingua graeca Orientem descripserunt, et Castorium Romanorum cosmographum : sed non aequaliter nominaverunt civitates et supra scriptas patrias, ego vero secundum praefatum Castorium tam ipsas civitates quam diversa flumina liquidius uominare cupio. in quibus diversas - satis longo lateque existunt spatiosissime - plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantes designare volumus, id est

Arsita et
Sedona
Irona
Arepa
Palita
Aspera
Caspera
Oroppa
Tachora
Ostorodon
Palma
Dosamara
Candencum
Saccidum
Saccibem, desertum,
Mogradam, desertum,
Apradis
Diarpa
Raramdula
Corrumpandice
Ronnacaris
Bacchiera
Nerisacandis
Samba
Siltam
Gramam
Taurium
Tadarum
Castillum
Modura
Sotida
Sila
Soli
Caverim
Paranim
Siriana
Presidi
Zarioda
Serra minor
Sinacana
Inispa
Thimata
Siramin
Zirra
Alexandria
Serra maior
Anice
Praesidium
Vacum
Victrix
Samarra
Castrin
Cimmir
Osmot
Saracos
Bethessa. iuxta vero Osmot est
civitas quae dicitur
Iazo, item civitas
Cacara
Bustica
Sanora
Geluina
Artaxata
Stranguria
Ianio
Condeso
Gavala
Misium
Savatinum
Gaulitia
Tendava
Pagas
Apolum
Caspiae
Ermu
Fontfelice
Surtum
Sarapama.

Item non longe a civitate Stranguriana est civitas quae dicitur

Chadas
Andacas
Datamissa
Chalchidara
Egea
Satala
Domana
Salommecia
Medoia
Patra
Bile
Anxis
Anamta
Simbra
Fleba
Mogussa
Bolba
Arsamotasa
Albano.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Theodusopolis
Dubios
Venatoni.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Somaschae
Ivirium.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Absanon
Camasim
Apisidem
Nigron
Fasis Lazorum
Sigamium
Cotaisin
Charientis
Chobus
Thabyrrus
Ciameis
Stelippon
Sevantopoli
Apatura
Gypos
Stratuclis
Limachi
Acheon
Sindice
Nicopolis
Ermonasa.

Per quas diversas patrias praenominatas trauseunt flumina, id est

Araxes
Mardes
Coapis
Bactros
Terdon
Cyros
Cisson
Cambissis.
ex quibus fluminibus merguntur in Oceano Caspio.

item ad aliam partem sunt flumina, id est

Cormata
Canimadium
Cusaba
Cucuas
Gaucus
Sicris
Maritis
Nigrinus
Astias
Filigiston
Arbor
Almanticum
Vercicum
Nocur.

item ad aliam partem in Lazorum patria sunt plurima flumina, id est

Acapsis
Fasis
Ofiuntis
Chariuntas.

[II. 13.] Item ad partem meridianam confinalis supra scriptae Persidae Assyriorum Ctesiphontis Peloriarcae est patria quae dicitur Mesopotamia, quam circumdant flumina maxima, id est Tigris et Euphraten, quapropter et Mesopotamia appellatur. in qua Mesopotamia plurimas legimus fuisse civitates inter Orientis philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Edesa
Minicerta
Bara
Beta
Nisibi
Manacarta
Reche
Resama
Salar
Carris
Batnis
Thiar
Bicum
Barna
Thatama
Chara
Fons Cavorae
Thumida
Thelmisa
Sichinus
Zagurae
Digeren
Artamus
Singara
Thamuri
Nesibi
Sapha
Tygrinopolis
Arsamosatim
Arsinia
Gorbilon
Cholcis
Mazara
Thertonia.

Item in alia parte est civitas, id est

Tarana
Vesceria
Thegubris
Chadia
Chasta
Magrus
Amosta
Ibatitas
Bara
Alaina
Sigura
Dagala
Aris
Saviri
Amaude
Artazates
Thelia
Selinus
Babla
Nazara
Seleutia
Dura Nicanoris.

[II. 14.] Item ponitur patria Hebraeorum Iudaeae Palaestinae. in qua plurimas civitates fuisse legimus inter plures philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Ierusalem (Jérusalem)
Bethleem (Bethléhem)
Rama (Rama)
Chebron
Emaus quae et Nicopolis ("Emmaüs" = Amwas)
Lidda
Antipatrion (Kfar Saba)
Nazareth (Nazareth)
Bethsaida (Et-Tel)
Caesarea (Qesarya)
Apolonia
Ioppis
Azoton
Ascalona (Ashkelon)
Gazis (Gaza)
Rifis
Ostracina (El-Feloushyat)
Nassion
Gera
Helusa
Capala
Andranosa
Gadda.

Item desuper sunt civitates, id est

Samaria (Naplouse)
Scichas
Bethel (Beit-El).

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Iericho (Jéricho)
Copna
Fasselide
Gadora
Leviada
Cherras
Thamara
Macasa
Baratagoda
Devite
Amathunte
Philadelphia
Salomiada
Sithopolis
Neapolis
Iamman
Gadaram
Pellam
Capitoliada
Tiveriada
Sapori
Racha
Ceras
Iuliada
Samachon
Caesarea Panias
Bicum
Carra.

Per quam patriam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur Iordanis et Ieromisus. quae Iudaeorum patria etiam Arabia ex uno latere conscribitur.

[II. 15.] Iterum iuxta Hebraeorum regionem ponitur patria quae dicitur Syria Cilensin Comagenis. in qua Syria plurimas fuisse civitates legimus inter supra scriptos philosophos, ut ait Castorius, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Antiochia famosissima (Antioche)
Padas
Empsa
Mileagrum
Multridis
Tanna
Nisson
Iaracopama (près de Kizilkaya)
Samosata (Samosate)
Since
Araris
Zeugma (Zeugma)
Phaltauri
Bathnis
Beria
Chacida
Achia.

Item iuxta supra scriptam Antiochiam est civitas

Daphnis
Baccatamus
Ponte
Laoditia
Gabala
Raphanus
Apamea
Temeuso
Calhi
Byrsa
Bata
Zaronavus
Europa
Celciliana
Pamanari
Ierapolis (Pamukkale)
Malmiora
Orarabon
Thesida
Larissa
Tamira
Palthon
Balaneis
Anthalarada
Ortozea
Epiphania (Hama)
Arethusa
Emetia
Laoditia (Lattaquié)
Hepolis
Tavila
Marara
Eraiza
Barbalission
Anthis
Sephe
Adiazane
Suri
Risapha
Cholle
Orissa
Adatis
Damascus (Damas)
Praedim.

Item ad aliam partem iuxta mare sunt civitates, id est

Biblon
Birithon
Sidone
Tyrone
Edippa
Ptolomaida
Dora.

Per quam Syriam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur

Bana
Farfara
Chalamac
Singa
Capadox
Orentis
Heleuter
Chrisoroas
Adon et
Potamia.

[II. 16.] Item ponuntur diversae patriae in mesogia Graecorum, id est patria quae dicitur Fenitia, item Cilicia, nec non Belfagonia mutuosa. item iuxta mare Ponticum est patria Chaldaeorum, quae coniungitur supra scriptae, quam praenominavimus, Lazorum patriae. item ad aliam partem verbi gratia ut diximus ad mare magnum colfum orientalem, iuxta superius dictam Ciliciam, est patria quae dicitur Isauria Decapolensis. item patria Seleutia. item Pamphylia quae dicitur Aspeno. item patria Lusia, Ioniae, Cariae. item patria Lidia, Friges. item patria Pisidia. item Licaoniae. item patria Ephesiana Helore. item patria Frigia Olimpi, ex qua multum laudatur in omnibus, item patria quae dicitur Galatia, Misoon. item patria quae dicitur Bithynia. quas diversas mesogeon Graecorum patrias mult i descripserunt philosophi, ex quibus ego legi Iamblichum atque Pyriton et miserum Porphyrium Graecorum philosophes Orientis descriptores, sed et superius dictum Castorium Romanorum cosmographum. sed non ipsi aequaliter, alius vero alio modo. ego autem secundum Castorium, qui inferius dictas nominavit civitates. quas diversas supra scriptas mesogeon patrias, dum satis sunt spatiosissimae, plurimas habuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Tarsus
Taurim
Ponpiopolis (Mezetlü)
Zephirion
Cygnos
Soloe
Tetrapyrgia
Coricos
Seleucothin
Daspaucanion
Crunis.

Item ad aliam partem iuxta supra scriptam civitatem Tarsum Ciliciae est civitas quae dicitur

Adanon, item
Momsuestia
Epiphania (près du pont de Gülek)
Isson
Catavolon
Aedis
Malion
Piramos
Pabando
Irnisos
Anchiala
Momphocrene. iterum civitas
Laodiciae
Marathon
Orthosia
Arados
Tripolis
Bostrinos.

item ad aliam civitatem, id est

Mazaca quae et Caesarea Cappadociae (Kayseri)
Arasaxa
Larissa
Ingilissis
Comana
Nastavera
Archelailopolis
Arecha
Lacalasin
Samma Castorum
Pacosanda
Thertonia
Ad Aras
Lerisus
Metita
Corte
Melitini
Germanitia
Nastar
Ariandum
Salondona
Amanon
Comacenin
Scasuson
Pordonion
There
Caranon
Ratsalium
Cizistra
Ambavalis
Tiana.

item alia parte est civitas Mironi Pephagoniae. item civitas

Pallagres
Amasia
Garse
Thonea
Thavia
Arbasera
Granga
Surtade
Stebane
Garamnas
Egiale
Ponpiopolis (Tasköprü)
Vicui
Gangaris
Otreas
Parasia
Bacama
Grognas.

Item ad aliam partem iuxta praefatam civitatem sunt civitates Nerone et civitas id est

Casselena
Colonia
Eudipsis
Pidis
Neocessaria
Seramissa
Stabulum
Zena
Agonne
Rorimorum.

Item non longe Neocessaria est civitas, id est

Bermissa
Consana Condica
Corripion
Paduande
Traias
Sena
Salarbima
Archelaida
Corbeufe
Carnias
Aspas
Nigatio
Cone.

[II. 17.] Iterum ad aliam partem est civitas, id est

Sardis
Mitropolis
Ioppeda
Filadelfia
Tripolis
Eucarpia.

Iterum ad aliam partem sunt civitates, id est

Puconia
Lascora
Ecobriga (Eldelek)
Sitorei
Pigilia.

Iterum ad aliam partem sunt civitates, id est

Natazo
Asponna
Rosolotiaco (Deliler Çiftliği)
Archelaida
Sermusa.

Item iuxta mare Ponticum sunt civitates, id est

Melena
Artamen
Filium
Chellas
Saccar
Rippem
Bilem
Licem
Ieracliam
Sileo
Tilam
Amastra
Tice
Cereas
Milethon
Armone
Sinopi
Cyptasa
Carusa
Orgivate
Agoria
Ielega
Nautamno
Aezene
Amisos
Ancona
Ieracleo
Camila
Polemonion
Chaldie
Melantion
Cerasus
Eisnoson
Philocalian
Cordule
Trapezus
Ysilime
Ofeunte
Medocina
Solodocina
Gudiono
Athenas
Arcavis
Cessa
Rizion.

Item ad aliam partem, id est ad meridianam, verbi gratia ut dicamus ad mare magnum, id est colpum orientalem, iuxta praenominatam patriam Ciliciam sunt civitates, id est

Anemurion
Arsinue
Sicae
Celenderis
Colonia Isauria
Garbriando
Capa
Silendero
Neapolis
Papa
Mestia
Antiochia Pisidias (Yalvaç)
Armatazon
Scelinunte
Antiochia epi Tragon.

[II. 18.] Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Iotapi
Sciedra
Coracenssion
Cybira
Side
Itenna
Talbinda
Subrada
Fibras
Afrodisiade
Aspendos
Perge
Antrapa
Cambra
Magaudo
Erimidi
Atalia
Olivia
Faselis
Coridalion
Limera
Antiphiron.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Patera
Thelmion
Pathumis
Lindum
Piccus
Rorimna
Chinnidum
Alicarnasum (Bodrum)
Iason
Mindon.

Item ad aliam partem sunt civitates. id est

Mileton Cariae
Thrivis
Nissa
Agrilla.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Antiochia Pisidiae (Yalvaç)
Neapolis
Papa
Heraclea
Silleo
Cretopolis
Apollonia
Cormasa
Tagina
Apamea Cyvoton
Taxon
Latrileon
Filaction
Themissinion
Vicum
Della
Tripolis
Ierapolis (Pamukkale)
Caurara
Laoditia Pillicon
Siledron
Garandro
Eufrovion.

Item iuxta mare magnum sunt civitates, id est

Eraclea
Pirras
Lincie
Palene
Micale
Efesos
Caustro
Colophon
Levedon
Teon
Smurna
Teinum
Cymme
Mirina
Helea
Pitina
Atalia
Helatie
Corriphania
Adrimition
Samiton
Atandros
Gangaron
Assos
Smunio
Alexandria Troas
Ilion
Dardanus
Abydos (Nagara-Bouroun)
Lapsacos
Parion
Priapos
Cizicos (Presqu'île d'Erdek)
Apameia
Prusias
Nicaea.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Atravion
Agrilion
Platana
Cyos
Pomenion
Agressin
Acordis
Atrianuthera
Militropolis
Apollonia
Apamea
Caesarea
Prusia
Paracolia
Conate
Eucarpia
Docemia
Sinida
Eumenia
Pela
Bicum.

[II. 19.] Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Senada
Philomilon
Laoditia Catacecaumeni
Amorion
Abrostola
Andron
Binzea
Apristia
Olenus
Doryleon
Sagarion
Pessinus (Ballihisar)
Dlanida
Alida
Acmonia
Thyatira
Pergamos
Centonia
Aulatatopolis
Apollonia.

Item Aglasiae
Ateus
Nacolea
Colleon
Sigoron
Orathei
Aibasta
Tautus
Tonia
Pigilia
Miziaco
Iuliupulis
Padastada
Pablis
Bacchaton
Trigomidia
Midio
Antoniapolis
Potomi Cepora
Mandris
Claudipolis
Druso pros Ipeo
Dimitrio
Plateas
Nicomedia
Livissa
Chalcedon.

Per quas diversas patrias transeunt plurima flumina, quae dicuntur, id est

Miranius
Tinnes
Piramus
Cithios
Cygnos
Thermodon
Alis
Iris
Amissus
Vilius
Licus
Artemon
Illeron
Mille
Ageum
Polemonion
Cariuntis
Scaphie
Puritis
Susciro
Davero.

Supra Bithynia Nicomediense mox dividitur Asia ab Europa.

[II. 20.] Completur autem Asia habens finem ab Oriente praedictum eremum Indiae Dimiricae intransmeabilem, et trans ipsum eremum deo nostro tantummodo cognitum est. ad partem vero meridianam habet ipsa Asia finem Oceanum qui tangit tertiam Indiam maiorem Thermanticam Elamitem; qui Oceanus tangit Persas, Arabas, Aegyptum inferiorem.

Ad partem vero septentrionalem habet ipsa Asia finem Oceanum Syricum Indiae Bactriae, Caspium et Congrae et Reitae, iuxta litus Oceanum montes Rimphaeos. a quibus montibus egreditur fluvius qui dicitur Tanais, cuius pars plurima descendit in sinu paludis Maeotides : et proinde omnimodo recte dicunt quod ipsae paludes Maeotides Asiae fines existant et quod ipse Tanais inter Asiam et Europam dividat. alii vero ex ipsis iuxta Oceanum, ut dictum est, montes Rimphaeos, de quibus praefatus Tanais egreditur, dicunt inter Asiam et Europam dividere. nam iuxta mare magnum, id est colfum Ponticum, fluvium qui dicitur Phasis, qui de Caucasis montibus descendit, inter Asiam et Europam dividere incongrue fallunt dicentes, quia, ut aiunt, ipsi Caucasi montes secum Caspios amplectentes magnumque flexum per longum intervallum dantes se cum praefatis montibus Rimphaeis adunant. sed, ut diximus, hoc omnimodo fallunt dicentes. nec non ad ipsam partem praefatum mare Ponticum, quousque in eo ingrediuntur paludes Maeotidas, item angustum, quod extendit Pontum in Propontida, verum etiam mare magnum, id est colfum orientalem, simulque litoralia maris magni Aegypti.

[II. 21.] Ab occasu autem habet ipsa Asia finem iuxta limbum Oceanum superius nominatam Aethiopiam Troglodytorum, magis Aegyptum inferiorem, in fronte vero de Aethiopia habet grande eremum qui dicitur Nitrensis, et dehinc praedictam Aegyptum spatiosissimam, quae se dilatando usque ad mare magnum extenditur.

Portio vero Cham filii Noë conscribitur a civitate quae dicitur Rinocoruros, quae est inter Palaestinam Iudaeae et Aegyptum, ut testatur sanctus Epiphanius Cypri archiepiscopus. alii vero omnimodo affirmant quod ambo Aegyptum est inferior et superior, hoc est Anocura et Mareonon, et Asia (per quam portionem Cham nonnulli philosophi Africam appellaverunt) sinistram patriae teneat : nam nullatenus ex Africa.


Sources:
  • Julien Quiret pour l'Arbre Celtique

  • Autres fiches en rapport

    Attention
    Ceci est une ancienne version de l'encyclopédie de l'arbre celtique.
    Les liens ci-dessous, vous améneront vers la nouvelle version,
    complétement "relookée" intégrant une navigation plus aisée.


    Eccobriga / Ecobriga (Eldelek, Kahramanmaras) [ villes galates ]
    Orosologia / Orsologiacos / Rosolodiacus (Deliler Çiftligi) [ villes galates ]
    Pessinontus / Pessinonte (Ballihisar) [ villes galates ]
    Navigation
    Vers le niveau supérieurCosmographie de Ravenne (La)
    Vers la fiche précédenteRavennatis Anonymi Cosmographia - liber I
    Vers la fiche suivanteRavennatis Anonymi Cosmographia - liber III
     Rechercher:   (N.B. : Eviter les pluriels)


     Hyper thème:  


    Retour à la page Sources géographiques antiques



    Haut de page


    www.arbre-celtique.com
    Accueil | Forum | Livre d'or | Recommander | Lettre d'information | Infos Légales | Contact 


    IDDNSite protégé. Utilisation soumise à autorisationIDDN
    Conception : Guillaume Roussel - Copyright © 1999/2024 - Tous droits réservés - Dépôts INPI / IDDN / CNIL(1006349) / SCAM(2006020105)