La Description de la Terre (De Chorographia) de Pomponius Mela - Livre I
DE CHOROGRAPHIA
DESCRIPTION DE LA TERRE
LIBER PRIMVS
[1] Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime capax - constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna materia - uerum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae attendentium absoluat.
[2] Dicam autem alias plura et exactius, nunc ut quaeque erunt clarissima et strictim. Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. Id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.
[3] Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. Partibus differt ; unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens uel occasus, qua decurrit meridies, ab aduersa parte septentrio.
[4] Huius medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera quae hemisphaeria nominant ab oriente diuisa ad occasum zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas ; reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, uerum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus, huius dicendus est.
[5] Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit ; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur.
[6] Hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens terras aperit atque intrat. Tum longe lateque diffusum abigit uaste cedentia litora, iisdemque ex diuerso prope coeuntibus adeo in artum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus sed modice admodum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno et paludi ceterum exiguo ore coniungitur. Id omne qua uenit quaque dispergitur uno uocabulo Nostrum mare dicitur.
[7] Angustias introitumque uenientis nos fretum, Graeci porthmon appellant. Qua diffunditur alia aliis locis cognomina acceptat. ubi primum se artat, Hellespontus uocatur, Propontis ubi expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus ipsa Maeotis.
[8] Hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes uniuersa diuiditur. Tanais a septentrione ad meridiem uergens in mediam fere Maeotida defluit ; et ex diuerso Nilus in pelagus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam uocamus, ab altero Europen : ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. ultra quicquid est, Asia est.
[9] Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa ingenti ac perpetua fronte uersa ad orientem tantum ibi se in latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus inmissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit ; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit tam lata quam fuerat. Dein cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia deuenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain.
[10] Ora eius cum alueo Nili amnis ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit ; dein fit uenienti obuiam, et primum se ingenti ambitu incuruat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit ; ab eo iterum obliqua ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curua, aditum Maeotidos transuerso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque conplexa fit ripa qua Tanais est.
[11] In ea primos hominum ab oriente accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi ultima : ambo late patentes neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis gentibus occupant. Spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.
[12] IIndis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum Persicum. Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his quod in Africam restat Aethiopum est. Illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt. Vltra Amazones ultraque eas Hyperborei esse memorantur. Interiora terrarum multae variaeque gentes habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharumque deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi, Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. Rursus ex his quae meridiem spectant eaedemque gentes interiora litora tenent usque ad sinum Persicum. Super hunc sunt Parthi et Assyrii, super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii. Ripis Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. Deinde Arabia angusta fronte sequentia litora adtingit. Ab ea usque ad flexum illum quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. Circa Pontum aliquot populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. Ad lacum Maeotici, ad Tanain Sauromatae.
[13] Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum oceanum. Ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo uerum et similis est.
[14] Inde ad fretum nunc uaste retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in altum magnis frontibus euehit. Extra fretum ad occidentem inaequalis admodum praecipue media procurrit ; ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est.
[15] Mare quod primo sinu accipit aegaeum dicitur ; quod sequenti in ore Ionium, Hadriaticum interius ; quod ultimo nos Tuscum [quem] Grai Tyrrhenicum perhibent.
[16] Gentium prima est Scythia, alia quam dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in aegaei partem pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. Tum Graecia prominet, aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat. Inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. In Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania.
[17] Haec in occidentem diuque etiam ad septentrionem diuersis frontibus uergit. Deinde rursus Gallia est longe et a nostris litoribus hucusque permissa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam.
[18] Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, breuior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluuium adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga exsurgens pergit incurua ad occasum, fastigatque se molliter ; et ideo ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est.
[19] Quantum incolitur eximie fertilis, uerum quod pleraque eius inculta et aut harenis sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut infestantur multo ac malefico genere animalium, uasta est magis quam frequens. Mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie aethiopicum, ab occidente Atlanticum dicimus. In ea parte quae Libyco adiacet proxima Nilo prouincia quam Cyrenas uocant ; dein cui totius regionis uocabulo cognomen inditum est Africa. Cetera Numidae et Mauri tenent, sed Mauri in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae sunt et Pharusii usque ad aethiopas. Hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident.
[20] At super ea quae Libyco mari adluuntur Libyes aegyptii sunt et Leucoaethiopes et natio frequens multiplexque Gaetuli. Deinde late uacat regio perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. Intra, si credere libet, uix iam homines magisque semiferi aegipanes et Blemyes et Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim uagi habent potius terras quam habitant.
[21] Haec summa nostri orbis, hae maximae partes, hae formae gentesque partium. Nunc exactius oras situsque dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt ; deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus ; donec cursus incepti operis, intra extraque circumuectus orbem, illuc unde coeperit redeat.
[22] Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente contingeret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeua Hispania, Mauretania dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. Eius orae finis Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelusiam, Afri aliter sed idem significante uocabulo appellant. In eo est specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum peruetus et ab Antaeo, ut ferunt, conditum. Exstat rei signum parma elephantino tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis, quam locorum accolae ab illo gestatam pro uero habent traduntque et inde eximie colunt.
[23] Deinde est mons praealtus, ei quem ex aduerso Hispania adtollit obiectus : hunc Abilam, illum Calpen uocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. Hic iam mare latius funditur, submotasque uastius terras magno impetu inflectit. ceterum regio ignobilis et uix quicquam inlustre sortita paruis oppidis habitatur, parua flumina emittit, solo quam uiris melior et segnitia gentis obscura.
[24] Ex his tamen quae commemorare non piget montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada fluuius, et Rusigada et Siga paruae urbes, et portus cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque.
[25] Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem quam Mauretania angustior est, uerum et culta magis et ditior. urbium quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea uocitatur inlustris.
[26] Citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale fluuius. ultra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri nullum rerum famaeue dispendium est.
[27] Interius et longe satis a litore, si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearumque fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque uestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse inuenirique narrantur.
[28] Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum proprie nomen Africae usurpat. In ea sunt oppida Hippo Regius et Rusiccade et Thabraca.
[29] Dein tria promunturia Candidum, Apollinis, Mercurii, uaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hipponensem uocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius adpositum est. In altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bagrada ; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae, illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Hadrumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim adiacent ut inter ignobilia celeberrimae.
[30] Syrtis sinus est centum fere milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit ; uerum inportuosus atque atrox et ob uadorum frequentium breuia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus.
[31] Super hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Mineruae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae ; faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris uirginum inter se decertantium celebrant.
[32] Vltra est oea oppidum et Cinyps fluuius per uberrima arua decidens, tum Leptis altera et Syrtis nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit quaque flexum agit amplior. Eius promunturium est Borion, ab eoque incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta, et id promunturium est, inportuoso litore pertinet.
[33] Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis amborum cladibus gestum, postquam in eo quod conuenerat non manebatur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset popularibus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se uiuos obrui pertulerunt.
[34] Inde ad Catabathmon Cyrenaica prouincia est, in eaque sunt Hammonis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes quaedam austro sacra. Haec cum hominum manu attingitur, ille inmodicus exsurgit harenasque quasi maria agens sic saeuit ut fluctibus. Fons media nocte feruet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget, sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit ita caldior rursus cum est media perferuet.
[35] In litore promunturia sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene. Catabathmos uallis deuexa in aegyptum finit Africam.
[36] Orae sic habitantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt et cultu deum quos patrios seruant ac patrio more uenerantur. Proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia sunt quae mapalia appellantur. uictus asper et munditiis carens. Primores sagis uelantur, uulgus bestiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulaeque capiuntur. uasa ligno fiunt aut cortice. Potus est lac sucusque bacarum. Cibus est caro plurimum ferina : nam gregibus, quia id solum opimum est, quod potest parcitur.
[37] Interiores incultius etiam secuntur uagi pecora, utque a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria sua promouent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. Quamquam in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnatique sunt nusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse memorantur Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent, non uescuntur animalibus, neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus uisere datur.
[38] Trogodytae nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus.
[39] Apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliqua ceruice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor est. Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnoscunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut oracula consulunt, precatique quae uolunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia. Feminis eorum sollemne est nocte qua nubunt omnium stupro patere qui cum munere aduenerint, et tum cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia insignis est. Nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari ; nec uitare sciunt tela nec iacere, ideoque obuios fugiunt, neque aliorum quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur.
[40] Blemyis capita absunt, uultus in pectore est. Satyris praeter effigiem nihil humani. aegipanum quae celebratur ea forma est. Haec de Africa.
[41] Asiae prima pars aegyptus inter Catabathmon et Arabas ; ab hoc litore penitus immissa donec aethiopiam dorso contingat ad meridiem refugit. Terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus.
[42] Hic ex desertis Africae missus nec statim nauigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saeuusque descendit, circa Meroen late patentem insulam in aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. ubi rursus coit ibi nomen hoc capit.
[43] Inde partim asper partim nauigia patiens in immanem lacum deuenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem aegyptiam atrox adhuc feruensque decurrit. Tum demum placidior et iam bene nauigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterumque diuisus ad Delta et ad Melyn it per omnem aegyptum uagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis tamen grandis euoluitur.
[44] Non pererrat autem tantum eam sed aestiuo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque uastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo uitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod ubi sedauit diluuia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam formata ex parte adhuc terrena uisuntur.
[45] Crescit porro, siue quod solutae magnis aestibus niues ex inmanibus aethiopiae iugis largius quam ripis accipi queant defluunt, siue quod sol hieme terris propior et ob id fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenissimus surgere, siue quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant, aut uenienti obuiae aduerso spiritu cursum descendentis impediunt, aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt ; fitque maior uel quod nihil ex semet amittit, uel quod plus quam solet accipit, uel quod minus quam debet emittit.
[46] Quod si est alter orbis suntque oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a uero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alueo penetrauerit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere quod tum hiemps sit unde oritur.